Benedetti, Giovanni Battista de, Io. Baptistae Benedicti ... Diversarvm specvlationvm mathematicarum, et physicarum liber : quarum seriem sequens pagina indicabit ; [annotated and critiqued by Guidobaldo Del Monte]

Page concordance

< >
Scan Original
281 269
282 270
283 271
284 272
285 273
286 274
287 275
288 276
289 277
290 278
291 279
292 280
293 281
294 288
295 283
296 284
297 285
298 286
299 287
300 288
301 289
302 290
303 291
304 292
305 293
306 294
307 295
308 296
309 297
310 298
< >
page |< < (288) of 445 > >|
300288IO. BAPT. BENED. f. toto ſuo pondere, propterea quod pondus diuiditur proportionaliter ſupra ba-
ſim vaſis.
Sit exempli gratia vas aliquod .b.d.n.m. conicæ figuræ, ſeu truncus coni concaui aqua
plenus, cuius orificij diameter ſit .b.d. & multiplex diametro .m.n. infimæ baſis.
co-
gitemus etiam .b.d. diuiſum in tot partes, quarum vnaquæque; æqualis ſit .m.n. imagi-
nemurque; tot lineas perpendiculares deſcendere verſus mundi centrum ad puncta r.
c.m.
et .t.x.m. vt in ſubſcripta hic figura videre eſt, per quas cogitemus tot ſuperfi-
cies curuas conicasque;, inter quas, mente concipienda eſt aqua, quę pondere ſuo quie
ſcet ſupra maiorem ſuperficiem illa, quæ æque diſtans eſſet mundi centro, ſeu quam
ſupra baſim .m.n. vt exempli gratia conſideretur aqua inter .g.m. et .s.r. cuius pondus
diſtribuitur fecundum latitudinem .m.r. quæ maior eſt .g.s. cogitemus igitur .m.c. æ-
qualem eſſe .g.s. manifeſtum erit, quod .m.c. non ſuſtinebit totum pondus a quæ, quæ
inter .g.m. et .s.r. reperitur, eo quod omnis pars aquæ ad perpendiculum inclinat ver-
ſus mundi centrum, quapropter fundus ſeu baſis .m.n. non ſuſtinet aliud pondus quam
aquæ .f.m. ſed ſi quis hoc in dubium reuocaret dicens, quod aqua circunſcribens ſi-
tum corporis aquei .f.m. impellit lateraliter dictum corpus aqueum, reſpondendum
eſt, quod ex æquo huius corporis .f.m. aqua impellit etiam aquam circunſtantem,
eo, quod ſunt corpora homogenea, cum in corporibus homogeneis æquales partes
habeant æquales vires.
Sed redeundo ad vaſa .a.u. et .f. dico quod ſicut aqua .f. ſufficit ad reſiſtendum aquæ
a.u. ita quodlibet aliud pondus ęquale .f. cuiuſuis materiæ, in fiſtula .f. poſitum, ſuffi-
ciens erit, dummodo illud corpus ita ſit adæquatum concauitati fiſtulæ .f. quod non
permittat tranſitum aliquem aquæ vel
322[Figure 322] aeris inter conuexum ipſius corporis,
& deuexum fiſtulæ .f. & hoc ex ſe ſatis
patet, ſed in vaſe .a.u. cum ex hypothe
ſi latius ſit ipſo .f. nullum aliud corpus
ſufficiens erit ad reſiſtendum aquæ ip-
ſius .f. quin tam graue ſit, quam tota
aqua .a.u. exiſtente .a.u. tam alto quam
f.
Vnde ſi aqua ipſius .f. nil plus eſſet
quam vna tantummodo libra, & vas .a.
u.
exiſteret latius ipſo .f. in decupla pro
portione,
tunc in ipſo .a.u. oporteret
corpus adæquatum ipſi concauitati po
nere, cuius pondus eſſet decem libra-
rum, vt ſufficeret ad ſuſtinendum aquam
ipſius .f. & ad impellendum ipſam aquam .
f.
deberet eſſe plus quam decem libra-
rum.
Ponamus nunc illud corpus, ita
323[Figure 323] denſius eſſe aqua, vt maius interuallum
non occupet, quam .o.e. corpus igitur
o.e. ſufficiens erit ad impellendum
aquam .f. & non eo minus.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index