Benedetti, Giovanni Battista de, Io. Baptistae Benedicti ... Diversarvm specvlationvm mathematicarum, et physicarum liber : quarum seriem sequens pagina indicabit ; [annotated and critiqued by Guidobaldo Del Monte]

Page concordance

< >
Scan Original
281 269
282 270
283 271
284 272
285 273
286 274
287 275
288 276
289 277
290 278
291 279
292 280
293 281
294 288
295 283
296 284
297 285
298 286
299 287
300 288
301 289
302 290
303 291
304 292
305 293
306 294
307 295
308 296
309 297
310 298
< >
page |< < (297) of 445 > >|
309297EPISTOL AE. xta, & non diſtincta, procedendo igitur vlteriusipſi radij citra .o. tunc diſgregantur,
& ſeparantur abinuicem, & cum perueniunt ad lineam .a.u.e. ſentiuntur diſtincti alij
ab alijs.
Cuius quidem rei, exemplum manifeſtum accipere poſſumus à quouis
cubiculo ex omni parte clauſo, quod tranſitum nullum permittat radijs luminoſis, ni
ſi per aliquod paruum foramen, in quo foramine, & extra ipſum cubiculum, omnes
radij mixti erunt, ſed in obiecto pariete ipſius cu-
332[Figure 332] biculi videb untur diſtincti, vnde ſequitur, quòd
quo remotius erit obiectum .c.n.t. ab .o. tanto acu-
tior erit angulus .c.o.t. & ſuus contrapoſitus ſimili-
ter, & per conſequens linea .e.u.a. breuior erit, &
punctum .o. propinquius etiam erit ipſi lineæ .a.u.e.
quæ omnia efficiunt, vt nobis obiectum .c.t. paruum,
& minus diſtinctum, ſeu magis confuſum appareat.
DE APPARENTI DISTANTIA PARTIV M
hæmiſphærij.
Anſelmo Fucaro.
GRatæ mihi tuæ literæ fuerunt, quibus oſtendis non paruum deſiderium ſciendi vnde
fiat, quod cum dies illuceſcit, & eſt ſerena pars Cœli, circa axem orizontis
demiſſior appareat, quam aliæ partes, cum ab alijs (quod ſciam) ſatis expreſſum non fue
rit, ſed quia de eo à me aliquid ſcire deſideras dicam quod mihi verum.
Scias non ſolum
multitudinem obiectorum oppoſitorum efficere, vt aliqua res alia longius diſtare videat,
vt alij putarunt, ſed etiam diuerſitates colorum, quamobrem cum decipiamur, cre-
dentes Cœlum eſſe præditum colore cęruleo, cum is color, aeri, non Cœlo
conueniat, & videntes huiuſmodi colorem circa axem orizontis magis denſum, quam
verſus ipſum orizontem, ratione exiguæ reſlexionis, à pauca quantitate vaporum
inter noſtrum ſitum, & reſlexionis locum, iudicamus Cœlum proximiorem eſſe cir-
ca dictum axem, quam ſint aliæ partes;
præterquam, quod is color, qui videtur
terminare, aut impedire radium viſualem (aduertas tamen me hac in re platonicum
non eſſe) eo ſemper propinquior eſſe videtur, qui ei locum dat, & hanc ob cauſam
videntes nos denſitatem cęrulei circa axem orizontis, & cernentes amplitudinem gy
ri aliarum partium, adducimur, vt putemus eam partem
333[Figure 333] viciniorem eſſe.
Neque; illud etiam omittam hoc etiam fie
ri ratione imaginationis, vnde etiam multis contrarium
euenire poteſt, ideſt vt eis magis profundum videa
tur Cœlum, circa axem orizontis, quam vicinum gy
ro eiuſdem orizontis, iudicantibus eam partem longinquio
rem eſſe, quæ ſeſe magis obſcuram oculo demonſtrat, &
eam propinquiorem quę ſeſe clariorem oſtendit, vt ei ent
contingere poteſt, qui ſubſcriptam ſiguram cubicam non
quidem ductam ſecundú ordinem opticè, ſed ita, vt om-
nia latera oppoſita inuicem ſint parallela, proſpiciet,
ideſt .a.i. ad .e.t. et .c.u. ad .o.n. et .a.i. ad .c.u. et .e.t. ad
o.n. vnde ſequitur, vt aliquando quadratum .a.o.
videbitur citra, et .i.n. vltra dictum cubum aliquando
verò èconuerſo.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index