Benedetti, Giovanni Battista de, Io. Baptistae Benedicti ... Diversarvm specvlationvm mathematicarum, et physicarum liber : quarum seriem sequens pagina indicabit ; [annotated and critiqued by Guidobaldo Del Monte]

Page concordance

< >
Scan Original
411 399
412 400
413 401
414 402
415 403
416 404
417 405
418 406
419 407
420 408
421 409
422 410
423 411
424 412
425 413
426 414
427 415
428 416
429 417
430 418
431 419
432 420
433 421
434 422
435 423
436 424
437 425
438 426
439
440
< >
page |< < (402) of 445 > >|
IO. BAPT. BENED.
quos omnes recenſerẽ moleſtum eſſet. Sed etiam ſupponendo quod maxima
pelagi profunditas ſit, non modo .500. paſſuum, ſed etiam .500. millium paſſuum, vt
dixi, & quod mare ſit huius profunditatis, non vno in loco tantum, aut multis, ſed
quod ſupra totam etiam faciem terræ, mare tantę profunditatis ipſam terram vn-
dique operiret, ideſt, quod vbicunque nunc terra detecta eſt, eſſet aqua, ſpiſſitudi-
nis .500. millium paſſuum.
Atque vt planius intelligar ſupponendo quod ſicuti to-
tus huius globi ſemidiameter eſt milliariũ .3500.
Terreſtris partis ſemidiameter
eſſet tm̃ .3000. & reliquum ſemidiametri, id eſt quingenta milliaria eſſet craſſitudo
ſiue profunditas orbis aquei, in quo nihil neceſſe eſſet laborare in dimetiendis fon-
tibus, fluminibus, lacubus, ſtagnis, paludibus, & huiuſmodi particulis nullius momen
ti apud peritos, nec curare ſubterraneas aquas cauernarum, aut aliorum terræ cauo-
rum, ſeu terræ porroſitatum, quæ omnia ſunt circa ipſius terræ ſuperficiem.
Quia ve
riſimile non eſt naturam eiuſmodi caua ſiue ſpong oſitates produxiſſe demiſſius li-
bramenti maris.
Supponendo igitur ea quæ nunc dicta ſunt, terra tamen eſſet ferè
duplo maior aqua, hoc eſt, vt .12. ad .7.
Quod quidem, cuiuis mathematicæ philoſo-
phiæ mediocriter perito, ſupputatu facillnnum eſt.
Cum proportio diametrorum,
ſeu ſemidiametrorum, tertia pars exiſtat proportionis eorundem ſphærarum.
Sed
vt parum periti minore labore ſupputare poſſint.
Primum ſciendum eſt, quod ſupponendo diametrum globi, ex terra, & aqua com
poſiti, eſſe .3500. milliarium, & ſemidiametrum puræ terreſtris partis eſſe .3000. tan
tum, eiuſmodi proportio erit ut .7. ad .6. quia communis maior numerator horum
duum ſemidiametrorum erit .500. qui in maiorem ingredietur ſepties, in minorem
a utem ſexies.
Et eiuſmodi proportio ſuperparticularis, vocatur ſeſquiſexta, cuius
triplum erit vt .57. cum ſexta parte ad .36. & idem erit inter dictum globum compo-
ſitum, & partem terreſtrem ſimplicem.
Quare ſubtrahendo puram, ſeu ſimplicem
partem terreſtrem, ex compoſito, reliqua pars erit, vt .21. cum ſexta, pro quantitate
aquei orbis, ad quam, terreſtris quantitas .36. erit ferè in eadẽ proportione, quæ .12.
ad .7.
Nunc fortaſſe alienum non erit videre quanto ferè maior eſſet terra, quam tota
aqua, non dico autẽ ſolum de parte illa maximæ e ius profunditatis, quæ nuſquam
ad quingentos paſſus peruenit, ſed de ficto illo orbe aqueo, profunditatis .500. paſ-
ſuum, qui totum terreſtrem orbem circundaret, & tegeret, ſupponendo quod per
quingentos paſſus profunditatis, quidquid eſt terra, eſſet aqua, ideſt ſuppoſito quod
ex totius orbis compoſiti ſemidiametro exiſtente .3500. milliarium, purę terræ ſemi
diameter eſſet milliarium .3499. cum dimidio.
Supponendo igitur, vt ſupradixi.
Comperietur quod terra eſſet maior aqua amplius quam .2333. vicibus. Sed quia
partes terræ detectæ rumpunt eiuſmodi fictum orbem aqueum, quæ quidem partes,
ſunt ampliores ſuperficię aquæ, vt obſeruauit Piccolo. atque alij præſtãtes viri, ideo
ſequetur, vt terra ſit maior aqua amplius .4666. vicibus imo amplius quinquies mil-
lecuplo.
Si autem quis diceret, in quantitate aquæ computari etiam illam, quæ gi-
gnatur ex vaporibus, qui globum hunc compoſitum circundant:
reſpondeo quod
non modò ei concedo computari eiuſmodi aquam, ſed ſupponendo etiam quodto
tus locus à vaporibus occupatus, qui attolluntur .52. milliaria ſupra ſuperficiem
huius globi, vt iam ſupradictum eſt, totus eſſet aqueus, & amplius, ſupponendo quod
orbis hic aqueus eſſet ſpiſſitudinis, ſiue altitudinis quingentorum milliarium ſupra
totum ipſum globum compoſitum.
Tamen terra eſſet maior ipſa aqua ferè duplo;
qua dere, quiſque eiuſmodi ſupputationum peritus certior fieri poterit. Vnde iti-

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index