Benedetti, Giovanni Battista de, Io. Baptistae Benedicti ... Diversarvm specvlationvm mathematicarum, et physicarum liber : quarum seriem sequens pagina indicabit ; [annotated and critiqued by Guidobaldo Del Monte]

Page concordance

< >
Scan Original
401 389
402 390
403 391
404 392
405 393
406 394
407 395
408 396
409 397
410 398
411 399
412 400
413 401
414 402
415 403
416 404
417 405
418 406
419 407
420 408
421 409
422 410
423 411
424 412
425 413
426 414
427 415
428 416
429 417
430 418
< >
page |< < (404) of 445 > >|
416404IO. BAPT. BENED. adhuc ab aliquo prodita ſit, idoneum nullo pacto eſſet. Rationes autem ab ipſo Ex
cellentiſſimo Auguſtino adductas circa huiuſmodi rem, alij dijudicent, de authori-
tatibus verò, nihil dicam, quia ab illis petendæ ſunt, qui profitentur tales facultates,
quorum vnius tantummodo authoritas præualere deberet, contra omnes alias eorum
qui nunquam attigerunt ſummis labris orificia harum ſcientiarum.
Vt ſi exempli gra-
tia non ſolum authoritas illorum virorum, quos ipſe recenſuit, ſufficiens eſſet vt pu
ta Pioccolo.
Naibodæ, Bordini, Clauij, reliquorumque; fautorum verę opinionis,
ſed Franciſci Maurolici tantummodo, qui in primo Dialogo ſuæ coſmographiæ ita
inquit.
Exiſtimo autem totum terræ corpus rigidum eſſe ſaxum, nam ſi arena eſſet, aue
gleba fragilis, ita humorem imbiberet, vt cum eo quaſi confunderetur;
huc ac-
cedit, quod ſi mineræ, ac rupes, quæ ſunt grauiſſimæ partes in ipſa plerunque ſuper-
ficie comperiuntur, multo magis apud centrum eſſe debent.
Videtur ita ratio exi-
gere, vt grauiora centro quoque ſint propinquiora.
Hæcigitur ſola authoritas, inſtar reliquarum omnium ſufficere poſſet. Verum
de authoritatibus minime curandum eſt, vbi ſenſus, ratioque; vera illis opponuntur.
Quod autem numerus animalium aquatilium maior exiſtat numero terreſtrium,
ſatis reſpondimus pag .41. noſtræ conſiderationis.
Sed in cap .14. Excellentiſſimus Auguſtinus ita inquit (vt etiam ſuperius dixerat)
quod certiorem cognitionem homo non habet illa, quæ à ſenſu prouenit. Et quod
nemo eſt qui aſpiciat terram, & aquam, quod hanc maiorem illa non iudicet, & non
exiſtimet.
Quod autem certiorem cognitionem homo non habeat illa, quæ à ſenſu proue-
nit, concedendum non cenſeo.
Nam omnis cognitio mathematica (cum primum
gradum certitudinis obtineat) ab ipſo ſenſu fieret, quod omnino alienum
eſt à veritate.
Senſus enim nunquam vidit incommenſurabilitates magnitudinum,
vel incoincidentias linearum non tangentium cum curuitate hyperbolica, aut angu
lum contingentiæ aliquem, nec (vt vno verbo dicam) aliquam concluſionem ma-
thematicam, quam volueris.
Neque per ſenſum eſt ſcire, inquit Ariſtoteles. Co-
gnitio igitur ſenſitiua, certior non eſt illa, quæ per habitum ſcientiſicum acquiritur.
Ad reliqua verò, ſupponamus nos tunc fuiſſe in Arca Noe, cum aquæ cooperiebant
omnia cacumina montium, vbi nullum terræ veſtigium videbatur,
quare proculdu
bio aquam iudicaremus, atque exiſtimaremus maiorem terra, dum nulla aliare vtere-
mur niſi ſenſu abſque alio diſcurſu intellectuali, ut reliqua illa animalia irrationalia,
quæ nobiſcum erant in dicta arca.
Non ſufficit igitur ſuperficiem aquæ tantummodo
aſpicere, quia neque tunc temporis, aqua erat maior terra, etiam ſi non ſolum tot
cubitis attolleretur ſupra cacumina montium, ſed quingenta milliaria, vt ſupradi-
ximus.
Ratio autem illa, ex infinitis, ab ipſo, eo in loco adducta, talis eſt.
Aqua eſt eccentrica ad terram, & pro centro habet centrum grauitatis terræ, aqua
igitur maioris eſt amplitudinis ipſa terra.
Hanc etiam conſequentiam alijs relinquo Philoſophis dijudicandam.
Subſequitur poſtea dicens.
Præterea proprius locus terræ, eſt ſuperſicies aquæ, igitur terram oportet ab
aqua tegi.
Ad hoc etiam aliquis poſſet quærere, quis nam erit locus illius partis terræ de-
tectæ ab aqua?
nulli dubium erit quin ſuperficies aeris, & non aquæ exiſtet.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index