Benedetti, Giovanni Battista de, Io. Baptistae Benedicti ... Diversarvm specvlationvm mathematicarum, et physicarum liber : quarum seriem sequens pagina indicabit ; [annotated and critiqued by Guidobaldo Del Monte]

Page concordance

< >
Scan Original
341 329
342 330
343 331
344 332
345 333
346 334
347 335
348 336
349 337
350 338
351 339
352 340
353 341
354 342
355 343
356 344
357 345
358 346
359 347
360 348
361 349
362 350
363 351
364 352
365 353
366 354
367 355
368 356
369 357
370 358
< >
page |< < (410) of 445 > >|
422410IO. BAPT. BENED. 28. Floreni æquantur Blancis .48. tot Groſſi erunt in .28. Florenis quot in .48. Blan-
cis.
Fingamus igitur, mente, noſtram figuram .79. Theorematis Arithmetici .x.u.o.
e.n.
ſupponendo ambo producta .u.x. et .n.e. inuicem ęqualia exiſtere, & vnumquod-
que eſſe groſſorum .336. ſit etiam .o.x. vnus Florenus .12. groſſorum .o.n. verò Blan-
cus .7. eorundem groſſorum .o.e. autem Blancorum .48.
Nunc certi erimus ex .15.
ſexti vel .20. ſeptimi Euclidis eandem fore proportionem .o.u. ad .o.e. quæ .o.n. ad .o.
x.
ſed .o.n. eſt ſumma medietatis ipſius .o.x. cum ſexta parte dictæ medietatis, ita igi-
tur erit .o.u. ipſius .o.e. hoc eſt ſumma medietatis .o.e. cum ſexta parte medietatis eiuſ-
dem, quæ ſumma in præſenti exemplo erit .28.
Hac enim ſpeculatione mediante, poteris methodum inuenire conuertendi Flo-
renos in Blancos.
Vt ſi nobis propoſiti fuerint Floreni .28. Voluerimusq́ue inuenire
quot Blancos faciant, ſuppoſita menſura communi, iam ſupradicta.
Nam duplica-
bimus numerum Florenorum, à quo duplo detrahemus ſeptimam partem, reliquum
verò erit numerus quæſitus.
Huiuſmodi autem rei ratio eſt, quia, cum in ſupradicta figura, proportio .o.e. ad
o.u. ęqualis exiſtat ei, quæ .o.x. ad .o.n. atque etiam .o.x. ſit minor duplo ipſius .o.n.
per ſeptimam partem ipſius dupli .o.n. minor erit .o.e. duplo ipſius .o.u. per ſeptimam
partem eiuſdem dupli ipſius .o.u.
Idem affirmo de quauis conuerſione aliorum numiſmatum, quorum ſemper .o.x.
maior ſit .o.n. verò minor.
Vt ſi .o.x. æquiualeret .7: et .o.n. valeret .4. et .o.e. valeret
42. quæ quidem .o.e. menſuraretur ab .o.n.
Si cuperemus ſcire quot .o.x. ſint in .o.n. Primo dicemus in .o.n. reperiri ſummam
medietatis ſex ſeptimorum ipſius .o.x. collectæ cum vna ſeptima parte ipſius .o.x. ſeu
(vt ita dicam) cum tertia ipſius medietatis.
Vnde dempta ſeptima parte ipſius .42.
quæ eſt .6. collectaque cum medietate reſidui, quæ eſt .18. habebimus .24. res, quarum
vnaquæque æqualis erit ipſi .o.x.
Sed ſi quis cupiat reperire .o.e. dato .o.u. duplicet .o.u. à quo demat quartam par-
tem
ipſius .o.u. & habebit propoſitum.
Nam ita ſe habere oportet .o.e. ad .o.u. quemad
modum .o.x. ad .o.n.
De lucro mercantili.
AD EVNDEM.
QVod demum ſcire à me deſideras, eſt, quod cum vendideris libram vnam
mercis pro .4. ſolidis, & lucratus fueris .2. cum quarta parte vnius pro ſingu-
lis decem libris, ſcire velles quantum lucri facturus eſſes in libris decem dan-
do ſingulam libram pro .6. ſolidis.
Nulli dubium eſt quin decima pars de .2. cum quarta vnius ſit lucrum libræ vnius.
Quæ decima pars ſunt nouem quadrageſimæ partes, & hæc ſubducta à ſolidis .4. reli-
qui erunt ſolidi .3. cum .31. quadrageſimis partibus pro ſorte vnius libræ.
Quę ſors
ſubtracta à ſolidis .6. remanebunt ſol .2. cum .9. quadrageſimis lucri pro libra, quod
multiplicatum per .10. proueniunt ſol .22. cum quarta parte vnius, & tantum aſcen-
deret lucrum, quod fieri poſſet in libris decem ſi quamlibet, ſol .3. cum .31. quadra
geſimis nobis conſtaret.
Vel ſic multiplicemus ſortem vnius libræ per .10. productum erit .37. cum tribus

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index