Benedetti, Giovanni Battista de, Io. Baptistae Benedicti ... Diversarvm specvlationvm mathematicarum, et physicarum liber : quarum seriem sequens pagina indicabit ; [annotated and critiqued by Guidobaldo Del Monte]

Page concordance

< >
Scan Original
421 409
422 410
423 411
424 412
425 413
426 414
427 415
428 416
429 417
430 418
431 419
432 420
433 421
434 422
435 423
436 424
437 425
438 426
439
440
441
442
443
444
< >
page |< < (416) of 445 > >|
428416IO. BABPT. BENED. pareat differentia vitæ à morte; quam in oculo. Ariſtoteles ad finem cap .15. lib. pri
mi poſteriorum ait, clarum eſſe quod ſi aliquis ſenſus deficiat, futurum vt aliqua
quoque ſcientia deſit.
Conſidera, quot ſcientijs careret homo, ſi viſu orbaretur.
Et in tertio de anima ait, eum qui non ſentit, nihil intelligere poſſe; id quod in-
de confirmat, quia nihil ſit in intellectu, quod prius non fuerit in ſenſu.
Plato in ti
meo ait, oculos nobis attuliſſe rerum optimarum notitiam, & ſi oculus non fuiſſet ni
hil eorum, quæ ad cœlum ſpectant inueniri potuiſſe, & cognitionem diei ac noctis ab
oculis ortum duxiſſe, vt reuolutiones menſium, & annorum metiri, & tempus co-
gnoſcere, & inueſtigare ordinem naturæ vniuerſalis poſſemus;
quibus philoſophiam
nobis comparauimus, ut alia multa omittam, quæ ibi à Platone dicuntur.
Addam
hic & aliam ſpecialem differentiam inter auditum & viſum, quæ eſt, vt obiectum vi
ſus ſit permanens, & obiectum auditus tranſitorium ſiue ſucceſſiuum aut, vt alio mo
do idem dicamus, obiectum viſus particpes ſit æternitatis, illud autem quod eſt au-
ditus non item, nam auditus tempori ſubiectus eſt, viſus autem minimè.
Vel ſi di-
camus operationem auditus abſque tempore fieri non poſſe cum ſit motio, operatio
verò viſus, nullo indiget tempore, cum ip ſa ſit momentanea, & propterea inſtan-
tanea.
Nam momentum non eſt motus, nec inſtans tempus.
QVARE HYEME VIDEATVR HALITVS
animalium non autem æſtate, & de vento.
Pancratio Mellano.
VNde fiat vt hyeme halitum noſtrum videamus, & non æſtate, ratio eſt ab
eiuſdem halitus congelatione, quæ ab extrinſeco frigore fit.
Prius enim
ſcire debes aerem attractum in pulmone, foras deinde erumpere cum alio
vapore aliquantulum craſſiore humido, & excrementitio expulſo à natu-
ra, quæ continuò noſtrum corpus euaporare facit, vnde ſequitur dum aer foras à pul
mone pellitur, maiorem ſemper materiæ portionem, ea quæ intus attracta eſt exire:
vnde ſtatim vt dicta materia foras expulſa, frigidum aerem offendit, cum conſtet ex
partibus craſſis, & obnoxiis congelationi, condenſatur in formam vaporis, ad dif-
ferentiam aeris ambientis qui in ſe eas partes craſſas non habet, à quibus quidem par-
tibus condenſatis, & redditis opacis reflectitur lumen, atque hanc ob cauſam æſtate
hoc non fit, quia calor vim condenſandi non habet.
Ventus nihil aliud eſt quam quidam aeris motus, cum condenſatur, ob defectum
caloris, neque (pace Ariſtotelis dicam) eſt exhalatio ſicca.
Exemplum à Vitruuio
allatum nil planè valet, quantum ſpectatad venti naturam, cuius rationem à mere-
quiris.
Exemplum etiam ventilabri quo tempore æſtate vtimur negligendum pe-
nitus non eſt, quia eius beneficio, non ſolum arcemus à nobis aerem ambientem
calidum, ſed alium etiam aerem circa nos condenſamus:
& quia ordo naturæ eſt hu
iuſmodi quod quemadmodum calor ſequitur raritatem corporum, ſic etiam frigus
eorundem denſitatem ſequatur.
Quod ſi vis vt exemplo illuſtrem, diligenter ob-
ſeruato tempore æſtatis cum aliqua nubes nobis Solem adimit, vbiaer qui in eius

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index