Benedetti, Giovanni Battista de, Io. Baptistae Benedicti ... Diversarvm specvlationvm mathematicarum, et physicarum liber : quarum seriem sequens pagina indicabit ; [annotated and critiqued by Guidobaldo Del Monte]

Page concordance

< >
Scan Original
141 129
142 130
143 131
144 132
145 133
146 134
147 135
148 136
149 137
150 138
151 139
152 140
153 141
154 142
155 143
156 144
157 145
158 146
159 147
160 148
161 149
162 150
163 151
164 152
165 153
166 154
167 155
168 156
169 157
170 158
< >
page |< < (423) of 445 > >|
EPISTOL AE.

NOVA INVENTIO COMPONENDI ASTROLABIA
cum Horologijs artificialibus.

Facobo Mayeto Ingenioſißimo Horologiorum Serenißimi
Sabaudiæ Ducis Artifici.

NOnnvnqvam conſideraui mirabilem pulchritudinem, ſimul cum vtili-
tate coniunctam, illorum horologiorum, quæin Germania conſtruuntur
mobili Rete, ſeu Aranea Aſtrolabij ſuꝑ Tabulã regionis, in ꝗbus cõti
nuo vident̃ oriri, occidereq́; cæleſtia ſigna, cælum mediare ſupra orizon
tẽ, necnon ſub eo, & vt vno verbo dicam, continuo erecta videtur tota coelifigura.
Sed quia talia horologia omnia eorum limbum diſtinctum habent in .24. horas, qua
propter diametrum limbi, minorem duobus palmis, ſeu ſemipede eſſe non oportet
neinterſtitia horarum iuſtò breuiora ſeu anguſtiora efficiantur, etiam ne interualla
dentium rotæ indicis nimis anguſta ſint.
Sed quia talis magnitudo vt plurimum in-
commoda exiſtit.
Ideo non inutile fore cogitaui, ſi modus aliquis inuentus fuerit,
vt ea omnia efficiantur in limbo diuiſo tantummodo in .12. horas æquales, ipſumq́;
inueni, qui quidem erit, efficiendo vt Tabula (in qua deſignantur cęleſtes domus,
cum almicantarat, atque azimut) Reti ſubiectæ, mobilis ſit, tardior tamen ipſo Re-
te cum indice, pro duplo temporis, hoc eſt, quod eo tempore, quo Aranea cum in
dice circunuoluetur ſpacio .12. horarum vno gyro perfecto, ipſa Tabula efficiat tan
tummodo ſexinterſtitia horarum.
Ideſt dum Tabula dicta eſſicit vnam integram re
uolutionem, Aranea, ſeu Zodiacus cum indice, duas efficiat reuolutiones.
Ita quod
Aranea cum indice perficiet vnam reuolutionem ſpaci o temporis .12. horarum, Ta-
bula verò perficiet eam ſpacio temporis .24. horarum.
Vnde ſequetur quod Ara-
nea ſeu Zodiacus cum indice, ſpacio .24. horarum perfectè circunuoluetur ſupra Ta-
bulam, & ita huiuſmodi horologia, in hoc nihil differrent ab illis ſupradictis.
Vt au
tem facias dictam tabulam tardiorem duplo temporis Araneæ cum indice, quamuis
diuerſis modis hoc fieri poſſit, pręſtantiorem tamen iudico, ſi cum Rota indicis, aliã
Rotam concentricã coniunxeris, ita tamen, vt vnaquęq; liberè poſſit volui, ſimiliter
ſi cum ea horologii particula (quę circũagit Rotam indicis, quæ Italicè rochetto
Germanicè verò trib vocatur, Latinè aũt ipſum vocabo, colinvm, qui ſubro-
ta fuſi reperitur) coniunxeris alium colinum quem, ſecundum vocabo, concentricũ
verò cum primo, cum eoq́; conſolidato, numerum verò dentium, tam Rotę adiunctę
quam ſecundi colini, varijs modis poteris inuenire, quorum primus erit, vt numerus
dentium ſecundæ Rotę duplus exiſtat numero dentium primę, efficiendo ſecundum
colinum eiuſdem numeri dentium quo primum, ſed quia interualla dentium huiuſ-
modi Rotę, nimis anguſta fortaſſe reſultabunt,
propterea alios etiam modos inue-
ni, quorum vnus erit (dum numerus dentium primi colini par fuerit) efficiẽdo ſecun
dam Rotã eiuſdẽ numeri dentiũ cuius eſt prima. ſecũdũ vero colinum, medietatis
numeri dentium cuius erit primus.
Attamen ſi primus colinus eſſet .4. dentium, ſecun
dum oporteret eſſe duorum dentium, vnde motus ſecundę Rotę non eſſet ita conti-
nuus.
Quapropter alium etiam mòdum excogitaui, hoc eſt, cupiendo vt ſecundus
colinus, extribus dentibus exiſtat, ſi primus ex .4. repertus fuerit, oportebit prius ex
regula de tribus, numerum quendam inuenire quo inuento ipſum duplicare, & hunc
duplicatum numerum conueniet ſecundam Rotam habere, vt ipſa poſſit ab illo co-
lino triũ dentiũ circunuolui in duplo temporis, quo prima à ſuo colino quatuor den­

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index