Benedetti, Giovanni Battista de, Io. Baptistae Benedicti ... Diversarvm specvlationvm mathematicarum, et physicarum liber : quarum seriem sequens pagina indicabit ; [annotated and critiqued by Guidobaldo Del Monte]

Page concordance

< >
Scan Original
401 389
402 390
403 391
404 392
405 393
406 394
407 395
408 396
409 397
410 398
411 399
412 400
413 401
414 402
415 403
416 404
417 405
418 406
419 407
420 408
421 409
422 410
423 411
424 412
425 413
426 414
427 415
428 416
429 417
430 418
< >
page |< < (426) of 445 > >|
IO. PAPT. BENED.
puto plurima falſa eſſe. Nam illa multitudo partium, vt pars vitę, pars Hylech, pars
futurorum, & reliquę omnium domorum cœleſtium, ſalua parte fortunę, ſunt merę
nugę.
Idem dico de faciebus, ſiue decanis, de terminis, & de gradibus ipſis, vt pu-
ta azemenis, puteis, vacuis, fumoſis, & de reliquis.
De Domibus vero, Exaltationi
bus, nec non triplicitatibus, experientia cõfirmat ea vera eſſe.
Idẽ affirmo de Domi
bus accidentalibus, rationalibus tamen, non autẽ de Domibus Campani, & Gazuli.
Obſeruationes etiam complexionum ſeu inſluentiarum ipſorum Planetarum rectè
factæ ſunt, quę etiam à coloribus ipſorum Planetarum ferè iudicari poſſunt.
Con-
iunctiones aſpectusq́; ipſorum inuicem, ſimiliter mirabilia faciunt, & ex maiori par
te, ea, quę de iſtis ſcribuntur vera ſunt.
Reuolutiones annuę ſimiliter, cum Domino
anni.
Dominum verò orbis Diuiſoremq́; non approbo, nam hic pendet à termino,
ille verò ab hora.
Nouenarias autem Dodecathemoria, Alfridarias, & multa iis ſi
milia omnia nego.
Antiſcia, vera ſunt, ideſt influunt, malos tamen effectus, alia
plus alia verò minus, prout aliqua eorum ſunt tetragona, alia verò trigona, alia ma-
gna, alia parua, magna ſunt, vt Arietis cum Virgine, & Librę cum Piſcibus, parua ve
rò, debiliaq́; Geminorum cum Cancro, & Sagittarij Capricorno.
Sed difuſius
hęc oĩa videbis in meo illo particulari tractatu, de quo tibi aliàs dixi, in quo multa
videbis, quę omnia ab experientia, ex multis à me obſeruatis, comprobata ſunt,
quem quidem tractatum cum quibuſdam alijs meis ſpeculationibus in lucem prode
re cupio, ſi fieri poterit, antequam ad directionem mei Horoſcopi cum corpore
Martis Anęretę perueniam, quę quidem directio circa annum milleſimum quin-
genteſimum nonageſimum ſecundum eueniet.

FINIS.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index