Benedetti, Giovanni Battista de, Io. Baptistae Benedicti ... Diversarvm specvlationvm mathematicarum, et physicarum liber : quarum seriem sequens pagina indicabit ; [annotated and critiqued by Guidobaldo Del Monte]

Table of figures

< >
[161] Compositorum
[162] Simpricium
[Figure 163]
[Figure 164]
[Figure 165]
[Figure 166]
[Figure 167]
[Figure 168]
[Figure 169]
[Figure 170]
[Figure 171]
[Figure 172]
[Figure 173]
[Figure 174]
[Figure 175]
[Figure 176]
[Figure 177]
[Figure 178]
[Figure 179]
[180] SVPERFICIALIS.
[181] CORPOREA.
[182] SVPERFICIALIS.
[183] SVPERFICIALIS.
[184] CORPOREA.
[185] SVPERFICIALIS.
[186] CORPOREA.
[187] SVPERFICIALIS.
[188] CORPOREA.
[189] SVPERFICIALIS.
[Figure 190]
< >
page |< < (182) of 445 > >|
194182IO. BAPT. BENED.
CAP. XXII.
CVM ſenſerit Ariſtoteles tempus abſque motu eſſe non poſſe, ea tamen ab inui-
cem
ſeparans, volens definire tempus ait, ipsum eſſe motus menſuram numerumque;.
Quæ
quidem
definitio, natura ſua non eſt bona, quia tempus, neque numerus eſt, neque
etiam eſt menſura motus per ſe, ſed tantum per accidens, quia nihil eſt, quod numeret aut menſuret
aliud
, quod non ſit eiuſdem ſpeciei cum illo quod menſuratur, aut numero circunſcribitur,
vt
exempli gratia, nulla vnquam ſuperficies per ſe numerabit aut menſurabit lineam, aut cor-
pus
;
neclinea ſuperficiem aliquam, aut corpus: nec corpus lineam aliquam aut ſuperfi-
ciem
;
Sed linea lineam menſurabit; ſuperficies ſuperficiem; & corpus corpus; etianſi
tam
vna ex iis quantitatibus quàm altera ſit continua.
Cum verò motus non ſit tem
pus
, neque tempus ſit motus, ſed inter ſe maximè differant, ſequetur ex iis, alterum
nullo
modo per ſe eſſe menſuram alterius, niſi per accidens.
Et ſi alicui videtur, quod
ad
ſignificandam aliquam quantitatem motus, dicere huiuſmodi operationem dua-
rum
horarum, aut duorum dierum, aut duorum annorum ſpatio completam eſſe, ſit
ponere
tantum tempus:
animaduertere debet hoc ſimpliciter non eſſe verum, quia
horarum
, dierum.
& annorum interualla, imaginatione concipiuntur vt motus corpo-
rum
cęleſtium, ſine quibus, neque anni, neque dies, neque horę exiſterent, etiam ſi om
nis
motus ſit (vt ita dicam) locatus in tempore, ut corpus in loco, vnde motus motu,
& tempus tempore, non autem aliud ab alio menſuratur.
Tempus ex neceſſita-
te
(phyloſophicè tamen loquendo) res eſt æterna, motus non item, quia diuerſis mo
dis
terminari poteſt & ceſſare, & interim dum ceſſabit quieſcet corpus, quod
primo
mouebatur.
nihilominus tamen, tempus continuabit curſum ſuum. Tempus
igitur
potius locus motus erit dicendum, quàm numerus aut menſura eius, & tale eſt,
vt
conſumatum uideatur à continuò quodam fluxu vnius inſtantis, quemadmodum
iam
dixi in .38. capite meę gnomonicæ, & cum dico ab vno inſtanti, vnum in ſpecie,
& non in numero intelligo, quod à ſenſibus noſtris percipi non poteſt, neque; etiam
notari
, quia nouum ſemper inſtans nobis occurrit.
& ſi aliquis aliquod exemplum (lar
go
modo) incompræhenſibilitatis ipſius inſtantis deſideraret, imaginetur rotam ali
quam
albam, in qua ſit nigrum aliquod punctum ſenſibile, aut è contra rotam nigram
imaginetur
, in qua ſit punctum album, quæ rota velociſſimè moueatur;
huiuſmodi
punctum
, nullo modo aſſignari poterit, magis ab una parte quàm ab altera;
immo ſe
ſe
nobis offeret ſemper in forma lineæ circularis.
poſſumus aliquo modo etiam ſu-
mere
exemplum à ſono, quia omnis chorda cuiuſlibet inſtrumenti muſici, dum ſo-
nus
editur, tremit, unde huiuſmodi ſonus, appellari poteſt aggregatum aliquod ex
innumerabilibus
ſonis.
eodem modo ſe habet ſonus, quem ędunt campanę, & omnia
inſtrumenta
tam naturalia, quàm artificialia, quæ quantò velocius tremunt, tanto acu
tiorem generant ſonum, & quantò tardius, tantò grauiorem.
Neque eſt quòd in ad-
mirationem
ducamur, quòd ſenſui unum aliquod continuum appareat id, quod di-
ſcretorum
eſt multitudo ( non putet tamen aliquis me negare continuitatem ſucceſ
ſiuam
ipſius temporis) quod clare cognoſci poteſt à niue, aut à chryſtallo, aut à vi-
tro
, aut à ſaccaro in minutiſſimas partes redacto, quæ continuam aliquam albedinem
nobis
ad inſpiciendum offerunt, quod nihil aliud eſt, quàm innumerabilis quædam
multitudo
minutorum reflexorum.
Idem dico de ſputo, & qualibet ſpuma, & quan-

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index