Benedetti, Giovanni Battista de, Io. Baptistae Benedicti ... Diversarvm specvlationvm mathematicarum, et physicarum liber : quarum seriem sequens pagina indicabit ; [annotated and critiqued by Guidobaldo Del Monte]

Table of figures

< >
[Figure 141]
[Figure 142]
[Figure 143]
[Figure 144]
[Figure 145]
[Figure 146]
[Figure 147]
[Figure 148]
[Figure 149]
[Figure 150]
[Figure 151]
[Figure 152]
[Figure 153]
[Figure 154]
[Figure 155]
[Figure 156]
[Figure 157]
[Figure 158]
[Figure 159]
[Figure 160]
[161] Compositorum
[162] Simpricium
[Figure 163]
[Figure 164]
[Figure 165]
[Figure 166]
[Figure 167]
[Figure 168]
[Figure 169]
[Figure 170]
< >
page |< < (129) of 445 > >|
141129DE PERSPECT. vera altitudo ipſius .M.T. et I.s. duxi ſupponendo eſſe .I. punctum pſpectiuæ ſecundum
antiquos, ideſt angulum ſupremum trianguli antiquorum à punctoq́ue .k. meo duxi
k.f. parallelam ipſi .c.m.p. vſque ad .i.x. in puncto .f. & à puncto à communi ipſis .k.f.
et .i.x. vſque ad .I.s. duxi quoque .A.B. parallelam ipſi .i.x. atque hæc omnia ex more
antiquo præſtiti.
Nunc verò eum conſiderans modum, quem ego de figuris .G.H. antecedentibus
præſcripſi, videndum eſt, an punctum .B. tribus lineis .A.B.I.s. et .R.V. quarum hęc vl
tima à me iam ducta fuit, commune exiſtat, ideſt vtrum .A.B. æqualis exiſtat ipſi .K.
R.
quam ſecundum modum à me adinuentum, reuera ſcimus eſſe deſideratam altitu
dinem in perſpectiua.
Quod tunc à nobis probatum erit, quando rationibus clarè
patebit ipſam .A.B. æqualem eſſe ipſi .f.V.
Quamobrem ducamus .I.f. vſque ad .ω.
lineæ .c.p. vnde ratione ſimilitudinis triangulorum manifeſtè intelligemus, eandem
proportionem eſſe ipſius .m.T. ad .f.V. quæ eſt .m.o. ad .f.o. & eius, quæ eſt .m.o. ad .f.
o.
quæ eſt .ω.I. ad .f.I. & eius, quæ eſt .ω.I. ad .f.I. quæ eſt .x.I. ad .A.I. & eius, quæ eſt .x.
I.
ad .A.I. quæ eſt .x.s. ad .A.B. ideſt vt eius, quæ eſt .m.T. ad .A.B. ſed idem quoque; erat
de .m.T. ad .f.V.
Vnde ſequitur .A.B. æqualem eſſe .f.V. ex .9. quinti Eucli. atque; etiam
ipſi .k.R. quod à nobis propoſitum eſt inquirendum.
CAP. IX.
196[Figure 196]
INstitvens etiam ſermonem de figuris ſu-
perficialibus orizontalibus, ſeu de plantis,
pulcherrimum quendam modum, quem ego ad
locandum quodlibet punctum in perſpectiua,
(degradatum cum fuerit parallelogrammum quod
dam rectangulum, in noſtro plano perpendicula
ri orizonti, quemadmodum in ſuperioribus figu-
ris .A. demonſtrauimus) conſideraui, ſilentio
haud prætereundum eſſe.
Sit igitur in ſubſcripta hîc figura .K. in paralle
logrammo perfecto punctum .b. quod locari debeat
in degradato .e.q.d.r.
Nunc à duobus quorumli-
bet quatuor angulorum .q.u.a.d. ducuntur duæ li-
neæ occultæ .q.g. et .u.f. per punctum .b. vſque ad
latera .q.d. et .u.a. ita tamen vt eorum extremita-
tes .g. et .f. intus cadant inter .q.d. et .u.a. ipſorum
laterum, ideſt vt non ſecent duo latera .q.u. aut .d.
a
.
Deinde punctum .f. inter .q. et .d. coniungatur oc-
cultè cum angulo degradato .e. qui correſpondet .
u.
perfecti, mediante linea .e.f. quæ erit .u.f. degra
dita in noſtro plano.
Deinde ſumatur punctum .
n.
in linea .q.d. tam diſtans à .q. quàm.g. diſtat ab .
u.
ducaturq́ue linea .i.n. quæ lineam .e.r. in puncto
c. diuidet, quod exijs, quæ ſuperius iam diximus
ad ipſum .g. referetur.
Ducendo poſtea lineam oc
cultam .q.c. patebit eam correſpondere lineæ .q.g. quæ ſecans lineam .e.f. in puncto .
t.
hoc, communi ſcientiæ ratione, reſpondebit ipſi .b. vt omnes cognoſcent.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index