Benedetti, Giovanni Battista de, Io. Baptistae Benedicti ... Diversarvm specvlationvm mathematicarum, et physicarum liber : quarum seriem sequens pagina indicabit ; [annotated and critiqued by Guidobaldo Del Monte]

Table of figures

< >
[121. Figure]
[122. Figure]
[123. Figure]
[124. Figure]
[125. Figure]
[126. Figure]
[127. Figure]
[128. Figure]
[129. Figure]
[130. Figure]
[131. Figure]
[132. Figure]
[133. Figure]
[134. Figure]
[135. Figure]
[136. Figure]
[137. Figure]
[138. Figure]
[139. Figure]
[140. Figure]
[141. Figure]
[142. Figure]
[143. Figure]
[144. Figure]
[145. Figure]
[146. Figure]
[147. Figure]
[148. Figure]
[149. Figure]
[150. Figure]
< >
page |< < (185) of 445 > >|
DISPVTATIONES.
ab co quod fit extra ſuum locum, vbi contra naturam ſuam reperitur. Vnde hu-
iuſmodi motus, partim & non omninò, naturalis eft.
Is autem proprius eſt & natura
lis motus, qui dicti corporis eſſentiam conſeruat.
hoc autem non præſtat hic rectus,
cum deſtruat, ergò hic motus primò & per ſe naturalis non eft.

Omne corpus eſſe in loco proprio graue, ut Aristoteli placuit,
non eft admittendum.

CAP. XXVI.

ARift .4. cap. lib. 4. de cęlo fic ſcribit.
Suo enim in loco grauitatem habent omnia præter ignem, fignum cuius eft
vtrem inflatum plus ponderis, quam vacuum habere, & c.
Quo in loco, manifeftè indicat ſe caufam nec grauitatis, nec leuitatis corporum
naturalium nofce, quæ eft denfitas auto raritas corporis grauis, aut leuis, maior denſi-
tate, aut raritate medij permeabilis, in quo reperitur.
Exemplum ipſe de vtre inflato proponit, debuiſſet ſaltem ei oculos ad verita-
tem, quæ clarisſimè fulget, inſpiciendum aperire.
Verisſimum eſt, vtrem inflatum
plus ponderis habere quàm vacuum, aut quando aer in eo non eft per vim inclufus.
Ratio autem huius rei eft, quia quando inflatus eft, ea quantitas aeris, in eum
per vim iniecti, minorem occupat locum, quàm ſi eidem liberè vagari permit-
teretur, vnde violenter, quodam modo, con denfata eft, & quia corpus denfum in
minus denfo, femper deſcendit, & minus denſum in magis denſo aſcendit.
Hanc ob
caufam vter inflatus plenus corpore magis denſo, quàm eft medium quod eum cir-
cundat, deſcendit, non quia aer inaere, aut aqua in aqua fit grauis.

Haud admittendam opinionem Principis Peripateticorum
de circulo, & ſpbæra.

CAP. XXVII.

CVm Ariftoteles fenſerit circulum eſſe figurarum ſuperficialium primã, & ſphę-
eſſe primã corporearũ ꝑꝑ earũ periferias, decipitur.
Sunt enim vltimæ,
non primæ.
Sunt quidem (in quò rectè ſentit) perfectè, licet rationem huius rei non
nouerit.
Nam centrũ cuiuſlibet rei, eiuſdem rei principiũ eft, & eę figurę, quæ ipſum
æqualiter circundant, poſſunt appellari perſectæ, ſiue ſint ſuperficiales, ſiue corpo-
reæ, & ècontrà illæ, quæ contrario modo ſe habent, imperfectæ.
Quòd autem per-
ſectum eſt, licet natura fit primum, eſt tamen vltimum generatione.
Sed quando
Ariftoteles duas dictas figuras pronuntiauit primas, vt perfectas, prioritate ſcilicet
ea, quæ oritur à perfectione, verum dixit;
fed quando de figuris ſuperficialibus lo-
quens, vult circulum effe primum, quia ab vna tãtum linea terminetur;
minus pro
circulo, quam pro oxigonia ſeu elipſi, aut cucurbitali, aut aliis multis figuris ab vna
tantum linea terminatis concludit.
Neque etiam hæc ratio perfectionem circuli
ſtrat, quia aliæ figuræ, à lineis curuis terminatę, eandem conditionem fortiuntur.
Circulus ſphęraq́;, non ex vno ſolo angulo recto conſtant, vt idem Ariftoteles putat

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index