Benedetti, Giovanni Battista de, Io. Baptistae Benedicti ... Diversarvm specvlationvm mathematicarum, et physicarum liber : quarum seriem sequens pagina indicabit ; [annotated and critiqued by Guidobaldo Del Monte]

Table of figures

< >
[Figure 251]
[Figure 252]
[Figure 253]
[Figure 254]
[Figure 255]
[Figure 256]
[Figure 257]
[Figure 258]
[Figure 259]
[Figure 260]
[Figure 261]
[Figure 262]
[Figure 263]
[Figure 264]
[Figure 265]
[Figure 266]
[Figure 267]
[Figure 268]
[Figure 269]
[Figure 270]
[Figure 271]
[Figure 272]
[Figure 273]
[Figure 274]
[Figure 275]
[Figure 276]
[Figure 277]
[Figure 278]
[Figure 279]
[Figure 280]
< >
page |< < (242) of 445 > >|
254242IO. BAPT. BENED. re­
ferre
vt anni directionum correſpondeant gradibus æquatoris.
Et præterea in ephe
meridibus videntur certè motus & aſpectus luminarium, quamuis inſit differentia mi
nutorum.
Nam non differunt gradibus, præter ſitum parum diſtantem à vero om-
nium planetarum, quorum cognitio in cœlo, quamuis circa eorum locum error eſ-
ſet gra .10. tamen in hoc prodeſſet, & tempus aſpectus eorum, etſinon diei præcisè,
quia influentia eiuſmodi a ſpectuum, præterquam Lunæ durat multis diebus, & non
vno tantum.
præterquam quod ipſæ ephemerides oſtendunt nobis tempus ecclipſium,
in quo certènon differunt nec diebus nec multis horis, & itidem multa alia.
Non ſunt igitur contemnendæ ephemerides, nec habendæ pro re nullius pretij,
vt hic ait.
Quod attinet ad illa alia, quæ hic vocat errores ephemeridum, tam de apparenti
coniunctione Saturni cum Ioue in ſignis alterius triplicitatis prius quam peręgerit
præcedentem, quam de faciendo currere Saturnum, & de retinendo Ioue, de detinem
do Marte .6. aut .7. menſibus in vno ſigno, de Marte, & Ioue non coeuntibus ſingu-
lis .24. annis in quolibet ſigno, & cius generis alia, minime verum eſt quod ſint er-
rores, quamuis huic præbuerint occaſionem toties errandi.
Comparatio poſtea inter eius calculos ſumptos partim ex tabulis Iunctini, & par
tim ex ephemeridibus Stadij tan quam calculis Copernici, & calculos figurarum ſu-
per eis poſitarum ſupputatarum à diuerſis per ephemeridas Alfonſinas, etiam pro-
poſita ab eo eſt ad oſtendendum magnam & monſtruoſam differentiam, vt ait cap .
2.
vbi miratur, quod cum ex communi ſententia calculi Copernici meliores ſint, cal
culatores dictarum figurarum potius eos ſumpſerint à tabulis Alfonſi, quam Coper
nici.
Quæ admiratio quam aliena ſit, conſiderandum permittam cuiuis intelligen-
ti harum ſacultatum, cum ſæpe accidere poſſit.
vt cum aliquis velit ſcire ſolum vni
uerſalia alicuius geneſis, ſiue natiuitatis, cum non inueniantur ephemerides Coper-
nici, ſed tantum Alfonſi, calculator vtatur tantum ephemeridibus, quas inuenit, tum
cauſa vitandi tædij calculi tabularum, qui magni laboris eſt, pręcipuè in tabulis Pru
tenicis Reinoldi.
tum quia ſuperflua ei eſt ſumma ſubtilitas, cum non curet laborare
circa directiones vt factum eſt pro ſecunda figura ab hoc propoſita, quæ erat anni .1551
quo non inueniebantur ephemerides Copernicæ, quæ non editæ ſunt ante annum
1554. præter quam quod ille nobilis vir pro quo ſupputata fuit dicta ſecunda natiui
tas dubitabat de anno, vt hic ſimiliter ſcit.
quare potuiſſet perdi tempus, & labor, ſi
ſupputata fuiſſet per tabulas Reinoldi, nam Iunctini tabulæ nondum editæ fuerant.
Calculus poſtea ſeptimæ figuræ, qui erat reuolutio dictæ ſecundæ natiuitatis, duabus
de cauſis non factus eſt per tabulas prutenicas, primum, quia eius anni .1580. non
inueniebantur amplius ephemerides Copernicæ.
Ephemerides enim Stadij in-
cipientes
ab ann .1554. deſinunt ann .1576. & continuatæ poſtea quæ perueniunt vſque
ad annum .1600. non peruenere ad manus calculatoris ante hunc annum .1581.
Al-
tera ratio eſt, quia in reuolutionibus, quoniam in eis non fiunt directiones, non po-
nuntur à doctis, ne minuta quidem.
quare non ſolum non curant eas ſupputare per
tabulas, ſed nec exquiſitè quidem per ephemeridas.
Calculi poſtea ab hoc ſumpti
ex tabulis Iunctini, & poſiti ſub dicta ſecunda figura, adeò rectè facti ſunt, vt cum ſe
cundum ip ſas tabulas oporteat Saturnum eſſe circa .32. minutum gradus .23. Aqua-
rij, ipſe eum ſcribat in gra .11. mi .3. dicti ſigni. Iupiter ſimiliter qui ſecundum dictas
tabulas inuenitur circa finem gradus .5. Cancri, ab eo ponitur in min .28. gra .19. eiuſ
dem. ex quibus planetis Saturnus in figura poſitus eſt in min .27. grad .23. Arietis, Iu
piter autem in min .3. gra .6. Cancri,
Vnde ſecun dum verum, inter calculum Alfon­

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index