Benedetti, Giovanni Battista de, Io. Baptistae Benedicti ... Diversarvm specvlationvm mathematicarum, et physicarum liber : quarum seriem sequens pagina indicabit ; [annotated and critiqued by Guidobaldo Del Monte]

Table of figures

< >
[Figure 201]
[Figure 202]
[Figure 203]
[Figure 204]
[Figure 205]
[Figure 206]
[Figure 207]
[Figure 208]
[Figure 209]
[Figure 210]
[Figure 211]
[Figure 212]
[Figure 213]
[Figure 214]
[Figure 215]
[Figure 216]
[Figure 217]
[Figure 218]
[Figure 219]
[Figure 220]
[Figure 221]
[Figure 222]
[Figure 223]
[Figure 224]
[Figure 225]
[Figure 226]
[Figure 227]
[Figure 228]
[Figure 229]
[Figure 230]
< >
page |< < (255) of 445 > >|
267255EPISTOL AE. Cardanus in ſupradicto capite, multæ aliæ ſunt, cum corollarium primæ tertij Eu-
cli. ſit paſſio propria ipſius circuli, & idem dico de propoſitione .3. 4. 7. 8. 9. 11. 12.
13. 14. 15. 17. 18. 19. 20. 30. 31. ipſius tertij lib. nec non de .8. 9. ct .10. tertijdecimi, &
de prima .3. 4. 5. 6. et .7. quartidecimi eiuſdem.
Idem infero de ea quod ſcrip ſi Ma
rio Nizzolio, Franciſco Vimercato, Franciſco Contareno, Angelo Agrimenſori, &
de alijs nonnullis à me excogitatis.
DE FINE CORPORVM COELESTIVM,
& eorum motu.
Illuſtri vire, Philiberto Pingonio Sabaudo Cuſiacenſium
Baroni.
CVm antea meo nomine Sebaſtianus noſter omnia ferè tibi retuliſſet, inter alia,
quæ relin quebantur tibi dicenda, hoc vnum erat, quod ſi abſque lumine ſupe-
riori, in quem finem facta fuerint corpora cœleſtia ſcire deſideras, & humanam ra-
tionem ſequi volueris, putandum tibi non erit ea ſolum effecta eſſe, vt tam vile cor
pus, vt eſt terra aquis irrigata, animalia, & plantas regant, cum ea corpora ſint diuina,
in numero incompręhenſibilia, maximis ma gnitudinibus, & motibus velocisfimis,
prædita, id etiam minus putabunt hij, qui opinionem Ariſtarchi Samij, & Nicolai
Copernici ſequuntur, quorum ratione fieri non poteſt, vt credant, eius, quod ex vni
uerſo reliquum eſt, alium finem non habere, quam regimen huius centri epicycli Lu
naris, vt illorum more loquar.
Quam enim turpe eſſet ſi centra aliorum epicyclorum
planetarum tali regimine priuarentur, id quod nullo modo cum ratione conſentit,
ſi tam vera eſt ea opinio, quemadmodum rationabiliorem eam exiſtimant.
Neque; quid
quam valet opinio Ariſtotelis, qui corpora cœleſtia, ab ortu, & interitu libera eſſe
fentit.
dicens ſuperioribus fęculis, à noſtris antiquis nullam vnquam animaduerſam
fuiſſe alterationem in cœlo, cum non videat ſi quis eſſet in cœlo, neque; etiam obſerua
re poſſet alterationes quæ in terra, & circa terram fiunt, quæ in partibus, & non in to
to ſpectantur:
vnde etiam fieri poteſt, vt in cœlo ſint particulares alterationes,
quæ à nobis tamen, qui ab illis longè diſtamus, non compręhendantur, terra, mareque;
(quamuis minimum reſpectu ipſius terræ) ratione totius ita ſe ſemper habuerunt quem
admodum ſeſe habere corpora cœleſtia videmus, ſed alteratio, ratione tantum ali-
quarum minimarum partium quaſi inſenſibilium, ſi cum toto comparentur fit.
Quis
enim ſcit, vt iam tibi dixi, quin, quemadmodum Luna circa terram voluitur, ipſaque;
terra ſit veluti centrum epicycli maioris eiuſdem, vt Ariſtarchus Samius, & Nico-
laus Copernicus cenſuerunt;
ſic etiam Saturnus, Iupiter, Mars, Venus, atque; Mercu
rius circa alia huiuſmodi corpora, huic terræ ſimilia, in orbem agantur, quaſi ſpecu-
la, lumen Solis ſuo centro ex reflexione, deferentia (fuppoſita dico vera illorum opi
nione) Nollem tamen tibi è mente excidere, vt aliàs te monui, quod ſi communis opinio
vera eſt, neceſſario fatendum ſit corpus ſolare, dum in æquatore reperitur moru diurno
quolibet horę minuto, magis quam decem & ſeptem mille milliaria peragere, ideſt paulo mi
nus quam .18000. milliaria, Saturnum verò cum ſimiliter eſt in æquatore, eodem tem-
poris
ſpatio, quaſi tercentamille milliaria Italica conficere, & ſic per gradus alia cor
pora velociora alijs moueri;
quæ quidem omnia, cum ſimplici gyro terræ circa ſuum

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index