Benedetti, Giovanni Battista de, Io. Baptistae Benedicti ... Diversarvm specvlationvm mathematicarum, et physicarum liber : quarum seriem sequens pagina indicabit ; [annotated and critiqued by Guidobaldo Del Monte]

Table of figures

< >
[Figure 201]
[Figure 202]
[Figure 203]
[Figure 204]
[Figure 205]
[Figure 206]
[Figure 207]
[Figure 208]
[Figure 209]
[Figure 210]
[Figure 211]
[Figure 212]
[Figure 213]
[Figure 214]
[Figure 215]
[Figure 216]
[Figure 217]
[Figure 218]
[Figure 219]
[Figure 220]
[Figure 221]
[Figure 222]
[Figure 223]
[Figure 224]
[Figure 225]
[Figure 226]
[Figure 227]
[Figure 228]
[Figure 229]
[Figure 230]
< >
page |< < (256) of 445 > >|
268256IO. BABPT. BENED. axem (vt dicunt) tolluntur, quod ſufficit ad recipiendum lumen, & influentias illo-
rum corporum.
Et ita, veluti princeps corporum vniuerſi, intra vnum an-
num circa eam vertitur.
Ita etiam ſuſſiceret, vt ipſa terra circa dictum diuinum
corpus ſolare, interſecando axem diurnum cum axe annuali (cum ab eo lumen, ca-
lorem, & influentiam ſuſcipere debeat) circunuolueretur.
Rationes autem a Ptolo-
meo in contrarium adductæ apud ipſos, nullę ſunt, quia quęlibet pars (vt inquiunt)
retinet naturam totius, præterquam quod aer, & aqua, quæ ipſam terram circundant, pla
nè eundem naturalem impetum motus obtineant, quitanto lentior eſt, quanto lon
gius diſtat aer ab ipſa terra, ſecundum etiam talem opinionem, nulla neceſſitas fo-
ret, vt locus fixarum terminaretur aliquibus ſuperficiebus, conuexa ſcilicet, & de-
uexa.
De Luce, Lumine, & Colore, De obiectuoculi, De lumine
Luna, & Rubedine nubium.
AD EVNDEM.
QVod proximè quærebas, an ſit lux aliqua, quæ à corpore lucido non proue-
niat, mihi facilè ad conſiderandum videtur.
hic enim oportet, vt nos ad id
quod perpetuò videmus referamus, exiſtimo autem te velle dicere lumen, non lu-
cem, quia propriè lux, qualitas ea viſibilis appellatur, quæ eſt in corpore lucido, à
quo quidem corpore lumen effunditur;
lumen verò, ea qualitas eſſe dicitur, quæ ex
tra ipſum corpus reperitur, à luce, quæ in dicto corpore manet emanans.
vnde pa-
tet, nullam lucem abſque corpore ſubiecto eſſe poſſe, id quod cum fieri quîret, idem
de quolibet alio accidente dici poſſet, id eſt quod ex ſe, & abſque aliquo ſubiecto
ſubſiſteret.
Lumen deinde à luce proficiſci patet, quod penetrat diaphanum, neque aliquo mo-
do ſuum actum oſtendit, niſi, aut per incidentiam, aut ratione opaci, ex reflexione,
cuius ſuperficiei colorem induit.
Atque hæc eſt cauſa, vt inter crepuſculum matu-
tinum, aut veſpertinum, nox etiam ſi ſit ſerena, adeo obſcura nobis appareat, quam-
uis totum vniuerſum diaphanum, extra conum vmbræ, quæ ex terra prouenit ſit vn
dique; radijs luminoſis Solis colluſtratum;
qui quidem radij, non niſi à ſuamet reflexio
ne à Luna, & ab alijs ſtellis (vt corporibus opacis, quæ reſiſtunt lumini, ne vlterius
penetrare poſſit, vnde retrò redit) comprehenduntur.
Ais etiam propria viſus obiecta plura eſſe, nominans pro vno, colorem, & lucem
pro alio.
Ego autem reſpondeo, obiectum oculi eſſe vnicum tantum, ideſt lumen.
Quod ad lucem ſpectat, iam tibi dixi, eam eſſe quandam qualitatem in corpore luci
do, & non extra ipſum poſitam, à quo quidem corpore, cum non exeat, oculi obie-
ctum eſſe nequit, ſed lumen quidem ab ipſa luce productum.
Color etiam, qui eſt in
corpore colorato, obiectum oculi eſſe non poteſt, cum dictum corpus non deſerat,
ſed lumen quidem ab eodem corpore reflexum, & huiuſmodi corporis colore tin-
ctum:
vnde tam lumen incidens, quam reflexum colore eſt ſemper imbutum.
Illud quidem coloratum eſt qualitate lucis corporis lucidi, a ut medij, per quod
tranſit, ſed hoc colore corporis, à quo reflectitur.
Neque etiam te ignorare volo, lumina reflexa colorata, non reflecti à puris pro-
priisque; ſuperficiebus corporum coloratorum, eo quod pauca corpora tam opaca repe-
riuntur, ut immediatè lumen à ſuperficie propriè reflectant, ſed lumen penetrat alim

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index