Benedetti, Giovanni Battista de, Io. Baptistae Benedicti ... Diversarvm specvlationvm mathematicarum, et physicarum liber : quarum seriem sequens pagina indicabit ; [annotated and critiqued by Guidobaldo Del Monte]

Table of figures

< >
[Figure 71]
[Figure 72]
[Figure 73]
[Figure 74]
[Figure 75]
[Figure 76]
[Figure 77]
[Figure 78]
[Figure 79]
[Figure 80]
[Figure 81]
[Figure 82]
[Figure 83]
[Figure 84]
[Figure 85]
[Figure 86]
[Figure 87]
[Figure 88]
[Figure 89]
[Figure 90]
[Figure 91]
[Figure 92]
[Figure 93]
[Figure 94]
[Figure 95]
[Figure 96]
[Figure 97]
[Figure 98]
[Figure 99]
[Figure 100]
< >
page |< < (177) of 445 > >|
189177DISPVTATIONES. quam .u. ad .m.e. & ex .27. maior erit proportio .c.i. ad .u.e. quam .z.i. ad .e.m. ideſt .s. g
ad .r.x. quod Ariſtoteli in mentem non venerat.
Alijs quoque modis idem proba-
ri poteſt, vt ſi diceret aliquis, maiorem proportionem eſſe .e.m. ad .m.u. quam .i.z. ad
z.c. (quia .e.m. ad .m.u. eadem eſt ratio vt ad .z.c. ex .7. quinti, ſed proportio .e.m. ad .
z.c.
maior eſt quam .i.z. ad .z.c. ex .8. eiuſdem, ergo ea, quæ eſt .e.m. ad .m.u. ex .12. ma
for erit, quam .i.z. ad .z.c.) vnde componendo, ea quæ eſt .e.u. ad .m.u. maior erit illa,
quæ eſt .i.c. ad .z.c. & permutando, quam ea, quæ eſt .e.u. ad .i.c. ea, quæ eſt .m.u. ad .z.c.
& ex .33. quinti, ea, quæ eſt .e.m. ad .i.z. maior erit ea, quæ eſt .e.u. ad .i.c.
255[Figure 255]
Quid ſequatur ex ſupradistis.
CAP. XIIII.
EX præcedenti capite manifeſtè depræhenditur, in vniuerſum Ariſtotelis opi-
nionem veram non eſſe in prima parte vltimi capitis. lib. 7. phyſicorum;
quia
in eo loco ſupponens ipſe corpus .B. pręcedentis capitis eſſe dimidiam partem ipſius
D. quantum ad aream corpoream ſpectat (ſunt tamen pondere ad inuicem æqualia)
ait .B. futurum duplo velocius ipſo .D.
Ego verò præcedenti capite accepi .e.u. pro
velocitate reſidua corporis .B. (ſubtracta ea tamen parte, quam ei reſiſtentia adimit,
quæ erat .e.a.) et .i.c. pro ea, quæ eſt corporis .D. et .r.x. pro ea, quæ eſt corporis .V. et .
s.g.
pro ea, quæ eſt corporis .M.
Dicat nunc Ariſtoteles, quę nam harum duarum pro
portionum dupla erit?
quia ſi earum aliqua talis erit, alia nullo modo eſſe poterit,
vt iam oſtendi, etiamſi duo corpora .V. et .M. eaſdem conditiones habeant, quas .B.
et .D.
Ratio autem, quæ Ariſtotelem induxerit ad illud credendum, nulla alia eſſe
potuit, quàm quod putarit reſiſtentias proportionatas eſſe magnitudinibus corpo-
reis, ideſt quemadmodum .B. erat corporaliter dimidia pars ipſius .D. ſic etiam habe
ret medietatem eius reſiſtentiæ, quam habuiſſet corpus .D.
Quod etſi verum eſſet,
non tamen ſequeretur neceſſariò in quibuſlibet corporibus futuram velocitatum
proportionem eandem, quæ reſiſtentiarum eſt, vt ſuperiore capite oſtendimus.
Numrestè ſenſerit Philoſophus reſistentias proportionales
eße cum corporibus mobilibus.
CAP. XV.
QVòd Ariſtoteles crediderit reſiſtentias proportionatas eſſe corporibus, erra-
uit.
Si ſuperficies ijſdem proportionatæ eſſent, dubium non eſt, quin
reſiſtentiæ quoque ipſæ, ijſdem proportionatæ exiſterent, ſupponendo eas ſimiles
ſitu, dum eadem corpora mouerentur.
Sed eadem proportio non eſt inter ſuperfi-

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index