Benedetti, Giovanni Battista de, Io. Baptistae Benedicti ... Diversarvm specvlationvm mathematicarum, et physicarum liber : quarum seriem sequens pagina indicabit ; [annotated and critiqued by Guidobaldo Del Monte]

Table of figures

< >
[Figure 141]
[Figure 142]
[Figure 143]
[Figure 144]
[Figure 145]
[Figure 146]
[Figure 147]
[Figure 148]
[Figure 149]
[Figure 150]
[Figure 151]
[Figure 152]
[Figure 153]
[Figure 154]
[Figure 155]
[Figure 156]
[Figure 157]
[Figure 158]
[Figure 159]
[Figure 160]
[161] Compositorum
[162] Simpricium
[Figure 163]
[Figure 164]
[Figure 165]
[Figure 166]
[Figure 167]
[Figure 168]
[Figure 169]
[Figure 170]
< >
page |< < (183) of 445 > >|
195183DISPVTATIONES. to minutiora ſunt corpuſcula à quibus vt à ſpeculis reflectitur lumen, tantò magis ag
gregatum illud album apparet.
Hæc autem exempla cum ſint, nec non largo modo ſumpta,
mirum non erit ſi claudicare videbuntur.
Sed ut ad motum, & tempus reuertamur ( quæ ſunt
continua ſucceſſiua) Ariſtoteles in definiendo tempore, non reduxit in mentem, quod
ſcribit decimo metaphyſicę et .4. cap. ſecundo. libr. de cęlo, omnia videlicet, ab eo,
quod minimum eſt in ſuo genere, menſurari, & ex ſeipſo in phyſicorum libris, tem-
pus non eſt de genere motus;
ergo eius ipſius rationum ui, tempus non erit menſura
motus, ſed motus quidem poteſt menſurare motum, videlicet velocior minus velo-
cem, & breuior longiorem;
& numerus menſuratur numero, & tempus tempore in quan
tum longum eſt, aut breue, non in quantum velox, aut tardum;
Nullum autem in-
conueniens ſequetur ſumendo tempus tam ptoportionale motui, quam locus cor-
pori, quia motus decem milliarium, quæ aliquis vnius horæ ſpatio conficiat, erit pro
portionalis corpori denſo, & motus vnius milliaris eadem hora peracti, proportiona
lis erit corpori raro;
& quemadmodum corpus denſum occupat minus interuallum
loci, contra quam fiat in corpore raro:
ſic etiam motus velox breuiori temporis ſpa-
tio peragetur, quam tardus.
Motum rectum eſſe continuum, uel dißentiente
Ariſtotele.
CAP. XXIII.
ARiſtoteles .8. capi .8. phyſicorum ait impoſſibile eſſe aliquid per lineam rectam
nunc vno modo, nunc altero, ideſt eundo, & redeundo per dictam lineam in
extremis abſque quiete moueri.
Id quod contrà poſſibile eſſe dico. Pro ſpecula-
tione cuius rei imaginemur circulum .u.a.n. motu continuo circa centrum .o. in quam
libet partem, aut dextram, aut ſiniſtram ferri;
& imaginemur punctum .b. extra ipſum, ubi
magis nobis videbitur, à quo ducantur duæ lineæ recte .b.u. et .b.n. contiguæ ipſi cir-
culo in punctis .u. et .n.
Imaginatione quoque inter has duas lineas, alteram quæ ſit .
u.n.
aut .c.d. aut .e.f. aut .g.h. conſtituamus in quali
258[Figure 258] bet parte, ſumemus etiam punctum .a. circun-
ferentiæ dicti circuli, à quo vſque ad .b. lineam .
b.a.
imaginemur fixam in .b. ſed quod remanat mo
bile, ſecundum quod mouebitur punctum .a. vn-
de aliquando hæc linea erit eadem cum .b.u. & ali
quando cum .b.n. & aliquando ab .b.u. verſus .b.
n.
proficiſcetur, & aliquando ab .b.n. verſus .b.u.
vt accidit lineæ directionis, & retrogradationis
planetarum, vnde circulus .u.a.n. erit vt epiciclus
et .b. vt terræ centrum.
Clarum nunc erit, quòd
quando linea .b.a. eadem erit cum .b.u. aut cum
b.n. non quieſcet, quia in inſtanti reuertetur, quia
b.u. et .b.n. in puncto, dictum circulum tangunt, &
dicta .b.a. interſecabit ſemper aliquam ex dictis
u.n. aut .c.d. aut .e.f. aut .g.h. quod interſectionis
punctum ſit .t.
Imaginemur nunc quod ſecundum
punctum .t. aliquid per aliquam ex dictis lineis

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index