Cur maius lumen extenuet minus.
PIRRO DE ARZONIS.
EX tuis literis intellexi id, quod etiam ſine ijs exploratum mihi erat. Sed conce
do tantum eſſe dicere vbi eſt maius lumen, minus non diſcerni, quantum inter
diu ſtellas non videri: immo eſt etiam magis vniuerſale, quia idem multis aliis lumi-
nibus, præter ea quæ ſunt ſtellarum, ea ratione contingit, quia ingrediente per pupil-
lam, tam lumine maiori, quam minori, reflexum ipſius maioris in oculo, in ſitu mino
ris, efficit, vt ipſum minus confundatur, & diſtingui nequeat, quemadmodum aper-
te cognoſci poteſt in aliquo cubiculo, cuius parietes dealbati ſint, in quo, vnicum
tantum ſit exiguum foramen, per quod aliqua lumina reflexa ab obiectis extrinſecis
intra ipſum cubiculum ingredi poſſint, vnde imagines obiectorũ in parietibus con-
ſpiciuntur, ſed ſi per idem foramen ingrederetur etiam primarius radius Solis, re-
flexus huiuſmodi radij efficeret, vt dictæ imagines, magis aut minus euaneſcerent,
prout dictus reflexus radij ſolaris, maiori, minoríue vi polleret.
Ad hoc tamen propoſitum, nolo tibi ſilentio inuolui mirabilem quendam effe-
ctum eiuſmodi rei. Hoc eſt vt fiat foramen illud rotundum, magnitudinis tamen
vnius ſpecilli, quod foramen obturetur mediante vno illorum ſpecillorum, quæ pro
ſenibus (non breuis viſionis) conficiuntur, hoc eſt quorum ambæ ſuperficies con
uexæ ſunt, non autem concauæ. Deinde opponatur folium album papiri, adeo di
ſtans à foramine, vt extrinſeca obiecta in eo appareant. Quæ quidem obiecta ſi à
Sole illuſtrata fuerint, tam clara, & diſtincta videbuntur, vt nihil pulchrius dele-
ctabiliusq́; videri poterit, inuerſa tamen. Sed ſi ea directa videre voluerimus. hoc
optimè faciemus, mediante reflexione alicuius ſpeculi plani.