Benedetti, Giovanni Battista de, Io. Baptistae Benedicti ... Diversarvm specvlationvm mathematicarum, et physicarum liber : quarum seriem sequens pagina indicabit ; [annotated and critiqued by Guidobaldo Del Monte]

Table of figures

< >
[331. Figure]
[332. Figure]
[333. Figure]
[334. Figure]
[335. Figure]
[336. Figure]
[337. Figure]
[338. Figure]
[339. Figure]
[340. Figure]
[341. Figure]
[342. Figure]
[343. Figure]
[344. Figure]
[345. Figure]
[346. Figure]
[347. Figure]
[348. Figure]
[349. Figure]
[350. Figure]
[351. Figure]
[352. Figure]
[353. Figure]
[354. Figure]
[355. Figure]
[356. Figure]
[357. Figure]
[358. Figure]
[359. Figure]
[360. Figure]
< >
page |< < (324) of 445 > >|
IO. BAPT. BENED.
t.d. imaginata, eſt ſua .D.F. Tertium deinde triangulum, quod in mea figura ter-
minatur ab .t.d. ab .f.d. & ab f.t. in ſua eſt triangulum .D.F.H. vnde mea .f.t. reſpon-
det ſuę .H.D. & mea .f.d. ſuæ .H.F. & mea .t.d. ſuę .D.F.
Quartum autem triangulum
f.t.e. in mea figura, reſpondet ſuo .H.D.I. & meum punctum .t. ſuo.
D, Nunc triangu
lum rectangulum, quod dico ſeparatim conſtituere, eſt illud tertium dictum corre-
ſpondens ſuo .D.F.H. vt ipſe facit in ſequẽti figura, quod ipſe vocat .D.C.H. & meꝰ
radius .t.x. in ſua figura, ille eſt qui terminatur ab .D. & ab initio Tauri, & Virginis.
Et quamuis ego non ſcripſerim talem ſiguram, vt ipſe fecit, nihilominus ipſam
verbis deſcripſi eomet modo, & propterea dixi.
Quam diuiſionẽ, ſi in triangulo ſeorſum deſcripto inuenire voluerimus, res erit
inuentu facillima, cum rectum angulum .f.t.d. (reſpondentem ſuo .H.D.C.) prędicti
trianguli tertij ea ratione diuiſerimus, & c.
Quapropter Reuerendus Clauius non animaduertit meam rationem aliam non
eſſe, nec puncto longiorem ſua, cum eademmet ipſa ſit.
Citaui etiam Munſterum cap .30. eo quod in ea impreſſione, quam tunc prę mani
bus habui, vidi in ea figura, quam ipſe vocat fundamentum horologiorum, literam
c. poſitam eſſe loco .f. et .f. loco .c. quod cauſæ fuit, vt omnia mendoſa viderentur, re
centiores autem impreſſiones correctæ ſunt.
Rurſus alio in loco mihi accidit vt repręhenderim Alexandrum Piccolomineum
in libris de ſphęra, qui quidem dicebat eas figuras ſuperficiales, quæ paucioribus an
gulis circunſcriberentur, capaciores eſſe alijs, dummodo earum periphæriæ eſſent
æquales.
Nunc autem correctę ſunt eo in loco impreſſiones, & qui non viderit primas, pu-
tabit me immeritò ipſum repræhendere.
Idem etiam dico de eo capite ipſius Piccolominei, in ijſdem libris, vbi tractat de
modo, quo vſi ſunt antiqui ad diuidendum zodiacum in .12. ſigna, quod erat circa
finem quarti libri.
Nunc verò, in recentioribus impreſſionibus, illud caput poſitum non eſt. Impreſ
ſiones autem illæ, vbi talia dixit, duæ fuerunt, quarum prima erat anni .1540. ſecun
da verò .1552 Venetijs apud Andream Puteum.
Alius verò locus ipſius Reuerendi Clauij, contra meas repręhenſiones, eſt circa
finem pag .298. & circa .299. vbi ita ſcribit.
Ex his liquido conſtat, non rectè à Ioan. Baptiſta Benedicto in ſua gnomonica ca
pit .49. repręhendi hancrationem deſcribendi horologij declinantis, qua omnes fe-
rè alij ſcriptores vtuntur, quoniam, vt ex demonſtratione à nobis allata conſtat, re-
ctè per eam lineæ ho rarię in plano, quod à verticali declinat ducuntur.
Modus au
tem quem eo loco pręſcribit differentem ab eo, quem nos tradidimus certus etiam
eſt, ſed nulla ratione noſtro contrarius, quia nos conſtituimus .D.E.F. angulum de-
clinationis plani à verticali circulo propriè dicto, ipſe autem loco huius anguli aſſu-
mit angulum declinationis eiuſdem plani à Meridiano circulo, vnde mirum non eſt
modum ipſius à noſtro diſcrepare.
Quod ſi cõſtitueremus .D.E.F. angulum decli-
natio nis plani à Meridiano, ut ipſe (quemadmodum forſitan ab alijs putauit fieri)
& in reliqua deſcriptione progrederemur, vt tradidimus, proculdubio horologiũ
declinans perperam deſcriberetur, vt rectè docet.
Optimè ſcripſiſſet Reuerendus Clauius, ſi verum fuiſſet, quod antiqui ſumerent
declinationem ſuperius dictã à verticali propriè dicto, & non à meridiano.
Sed ego
dico, authores à me citatos. capit .49. meę gnomonicę ſumere dictam declinatio-

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index