Benedetti, Giovanni Battista de, Io. Baptistae Benedicti ... Diversarvm specvlationvm mathematicarum, et physicarum liber : quarum seriem sequens pagina indicabit ; [annotated and critiqued by Guidobaldo Del Monte]

Table of figures

< >
[Figure 311]
[Figure 312]
[Figure 313]
[Figure 314]
[Figure 315]
[Figure 316]
[Figure 317]
[Figure 318]
[Figure 319]
[Figure 320]
[Figure 321]
[Figure 322]
[Figure 323]
[Figure 324]
[Figure 325]
[Figure 326]
[Figure 327]
[Figure 328]
[Figure 329]
[Figure 330]
[Figure 331]
[Figure 332]
[Figure 333]
[Figure 334]
[Figure 335]
[Figure 336]
[Figure 337]
[Figure 338]
[Figure 339]
[Figure 340]
< >
page |< < (425) of 445 > >|
437425EPISTOL AE. bus linearum, meridianę, & verticalis, vt acu mediante volui poſſit, prout oportebit.
Perfectum igitur cum fuerit op us hoc, te oportet ſcire modum ipſo vtendi. Qua-
propter quotieſcunque volueris, aſpice Solis locum in Zodiaco, Ephemeridibus me
diantibus, idem dico de vnoquoque reliquorum planetarum.
Inuento poſtea So-
lis loco in noſtro Zodiaco horologij, manu mediante, volue oſtenſorem, ita, vt li-
nea fiduciæ tranſeat per gradum Solis, deinde, claui ipſius horologij mediante, vol-
ue indicem, ita cum Zodiaco coniunctum, vt linea fiducię, punctum, ſeu partem ho-
rę oſtendat in limbo horologii, quę quidem hora notanda eſt ſi fuerit ex ijs quę in-
cipiunt à meridie vſque ad mediam noctem, vel à media nocte vſque ad meri-
diem,
tunc acu ſupradicta mediante, poſita in aliquo illorum quatuor foraminum,
circunuoluenda eſt Tabula, ita, vt extremitas lineę meridianę ſupra orizontem, ex
ęquo incidat inter duodecimam horam, & lineam fiducię, computum incipiendo à
duodecima hora, ſi vero dicta indicis hora fuerit ex ijs quę incipiunt à media nocte &
deſinunt poſtea in meridie, oportebit, acu mediante, circunuoluere Tabulam, quo-
uſque punctum extremum meridianæ ſub terra, medio loco exiſtat inter duodecimam
horam, & horam oſtenſam à linea fiducię.
Quo facto continuo videbis erectam cae-
li
figuram.
& quia vidiſti loca planetarum in Ephemeridibus, videbis etiam
eorum loca accidentalia in domibus ſcilicetaccidentalibus, ſi aliquas fixarum in
Aranea deſiderabis, accipere poteris Ocu. ♉, cor. ♌, ſpi. ♍, Liram, Aquilam, &
Arcturum, dum locus fuerit capax.
Nec te moueat, quod oportebit lineam fiducię
ſupra gra. Solis quotidie collocare, quod nihil refert.
Nam oportet etiam quoti-
die cordam fuſo circunuoluere.
DE DEMONSTRATIONIBVS PROPOSITIONVM
Mathematicarum, nec non de Aſtrologia Iudiciaria.
Fullustriſſ .D. Volfardo Aiſeſtain.
NIhil mihi gratius & iucundius afferri potuit tuis literis, quibus te cupi-
dum oſtendis ſciendi rationem, quare ego non vna methodo ad omnes
propoſitiones demonſtrandas vſus ſim, hoc eſt,
quare non omnia ea Eucl.
Theoremata citem in vnaquaque propoſitione, quę ad eam demonſtrandam faciunt,
quemadmodum in mea Gnomonica vidiſti me aliquando omiſiſſe.
Reſpondeo quod
mathematicę demonſtrationes, hominibus Euclidis Elementa poſſidentibus, non in
digent aliqua citatione numerorum Theorematum ipſius Euclidis, & ſi aliquando
vſus ſum aliqua citatione eorundem, hoc feci propter conſuetudinem noſtri tempo
ris, vel etiam ad faciliorem intelligentiam illorum, quibus ſcribebam.
Sed omnia
quamuis minima citare, vt faciunt nonnulli, mihi, nimis laborioſum, ſuperfluumque;
videtur, preſertim ijs (vt dixi) qui memoria tenent prima Elementa.
Hęc igitur
eſt vna ratio.
Alia, quia multoties, ita coniuncta eſt ſpeculatio cum ipſa concluſio
ne, vt mihi ſępius viſum ſit ſuperfluum, aliquid de ipſa theoria ſcribere.
In iis
enim, quę dum puer eramſcripſi, videbis ſcrupuloſam illam methodum, ſed po-
ſtea, non niſi in arduis propoſitionibus me nihil eſſentiale prętermittere.
Circa vero id de quo me interrogas, ſcilicet, vtrum putem omnia vera eſſe, ea
quę ſcripta reperiuntur in libris Aſtrologæ iudiciarię.
Reſpondeo quod non, imo

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index