Benedetti, Giovanni Battista de, Io. Baptistae Benedicti ... Diversarvm specvlationvm mathematicarum, et physicarum liber : quarum seriem sequens pagina indicabit ; [annotated and critiqued by Guidobaldo Del Monte]

Table of figures

< >
[Figure 31]
[Figure 32]
[Figure 33]
[Figure 34]
[Figure 35]
[Figure 36]
[Figure 37]
[Figure 38]
[Figure 39]
[Figure 40]
[Figure 41]
[Figure 42]
[Figure 43]
[Figure 44]
[Figure 45]
[Figure 46]
[Figure 47]
[Figure 48]
[Figure 49]
[Figure 50]
[Figure 51]
[Figure 52]
[Figure 53]
[Figure 54]
[Figure 55]
[Figure 56]
[Figure 57]
[Figure 58]
[Figure 59]
[Figure 60]
< >
page |< < (75) of 445 > >|
8775THEOREM. ARIT. gulum .e.x. erit minutorum .149. & ſecundorum .43. et .o.x. minutorum .60. & ſecun.
20. vt in dicta epiſtola, vnde rectangulum .o.f. erit min .89. & ſecun .23. & quia re-
ctangulum .o.i. æquale eſt rectangulo .a.o. ergo .o.i. ſimiliter continebit min .8704.
Nunc quia .a.c. vel .o.u. denotat iter vnius diei Saturni et .u.e. vnius diei Iouis vt di-
ximus ergo .u.o. erit minutorum .2. ſecun .o. & tertiarum .40. videlicet tertiarum .
7240.
ſuppoſito periodo totaliipſius Saturni dierum .10740. et .u.e. erit minutorum.
4. ſecun .59. & ter .27. vel circa hoc eſt tertiarum .17967. vnde .o.e. erit tertiarum .
10727.
Nuncſi dixerimus cum .o.e. tertiarum .10727. dat .o.u. vel .a.c. (nam tam
vna quam altera eſt tertiarum .7240.) quid dabit .a.u. vel .o.c. (quia tam vna quam
altera eſt partium .4328.) clarum erit quòd dabit .o.n. vel .u.t. uel .e.i. quia tam vna
quam altera erit partium .2921. quæ partes coniunctæ cum fuerint cum partibus ip-
ſius .a.u. dabunt totam .a.t. partium .7249. quæ erunt tot dies, hoc eſt periodus quæſita.
Alia methodo ſimiliter poſſumus idem cognoſcere, ſcilicet dicendo ſi rectangu
lum .f.o. quod eſt minutorum .89. & ſecun .23. hoc eſt ſecundorum .5363. dat rectan
gulum .o.x. minutorum .60. & ſecun .20. hoc eſt ſecun .3620. quid dabit .a.u. partium
4328. vnde veniet .u.t. partium .2921. ſimiliter, eo quod eadem proportio eſt rectan
guli .f.o. ad .o.x. quæ .e.o. ad .o.u. ex prima ſexti, vel .18. 19. ſeptimi ſeu .15. quinti.
Poſſet etiam aliquis dicere ſi .f.o. dat .o.x. quid dabit .o.a. vnde veniet .o.t. quo
diuiſo per .o.u. daret .u.
t.
quia ita ſe habet .a.o.
119[Figure 119] ad .o.t. vt .a.u. ad .u.t. ex
ſupra hic iam citatis.
Sed ego, in dicta epi-
ſtola, aliam methodum
obſeruaui, quæ eſt multi
plicando minuta .8704.
per .30. productumque; di
uiſi per min .5363. quaſi
dicens.
Si .o.f. dat .o.i.
quid dabit .e.f.
Vnde exiam ſupradictis propoſitionibus veniet .e.i. & quia permu-
tando ita ſe habet .o.f. ad .e.f. vt .o.i. ad .e.i. ideo dixi, ſi min .89. cum ſecun .23. dat .30
quid dabit min .8704.
THEOREMA CXIIII.
PRoponunt veteres & quærunt aliud, nempe ſi duo iter agentes, eodem in-
ſtanti diuerſis è locis proficiſcantur, ita vt vnus locum vnde alter profectus
eſt petat, alterque; altero velocior ſit, quo loco quanue die ſibi inuicem occurrent.
Exempli gratia, Patauio profectus quidam Taurinum petit, eodem inſtanti al-
ter Taurino Patauium, eſtque; iter .400. milliarium, ille tamen vndecim diebus, hic
9. motu regulari & vniformi appellit.
Quærimus quot milliaria quiſque confece-
rit, quotque; diebus iter egerit, priuſquam ſibi occurrant.
Iubent nos veteres dies vtriuſque inuicem inter ſe multiplicare, eritque; produ-
ctum .99. item etiam in ſummam colligere, eritque; ſumma .20. per quam productum.
99.@diuiſerimus dabuntur dies .4. cum .19. vigeſimis vnius diei.
At pro milliaribus
vtriuſque, pro eo qui .11. diebus iter conficit, multiplicatis .400. per .4. et .19. vigeſi
mis, tum diuiſo per .11. dabitur numerus .180. à Patauio Taurinum & è contra, qui

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index