Benedetti, Giovanni Battista de, Io. Baptistae Benedicti ... Diversarvm specvlationvm mathematicarum, et physicarum liber : quarum seriem sequens pagina indicabit ; [annotated and critiqued by Guidobaldo Del Monte]

Table of handwritten notes

< >
< >
page |< < (143) of 445 > >|
CAP. III.
EX ijs, quæ à nobis hucuſque ſunt dicta, facilè intelligi poteſt, quod quantitas .B.u.
quæ
ferè perpendicularis eſt à centro .B. ad lineam .F.u. inclinationis, ea eſt,
33[Handwritten note 3] quæ nos ducit in cognitionem quantitatis virtutis ipſius .F. in huiuſmodi ſitu, conſti
tuens
videlicet linea .F.u. cum brachio .F.B. angulum acutum .B.F.u.
Vt hoc tamen
melius
intelligamus, imaginemur libram .b.o.a. fixam in centro .o. ad. cuius etrema
ſint
appenſa duo pondera, aut duæ virtutes mouentes .e. et .c. ita tamen quod linea incli-
nationis
.e. ideſt .b.e. faciat angulum rectum cum .o.b. in puncto .b. linea verò inclina
tionis
.c. ideſt .a.c. faciat angulum acutum, aut obtuſum cum .o.a. in puncto .a.
Imagi-
nemur
ergo lineam .o.t. perpendicularem lineæ .c.a. inclinationis, vnde .o.t. minor
erit
.o.a. ex .18. primi Euclidis. ſecetur deinde imaginatione o.a. in puncto .i. ita ut
o.i. æqualis.
ſit .o.t. & puncto .i. appenſum ſit pondus æquale ipſi .c. cuius inclinationis
linea
parallela ſit lineæ inclinationis ponderis .e. ſupponendo tamen pondus aut vir
tutem
.c. ea ratione maiorem eſſe ea, quæ eſt .e. qua .b.o. maior eſt .o.t. abſque dubio
ex
.6. lib. primi Archi. de ponderibus .b.o.i. non mouebitur ſitu, ſed ſi loco .o.i. imagi
nabimur
.o.t. conſolidatam cum .o.b. & per lineam .t.c. attractam virtute .c. ſimiliter
quoque
continget ut b.o. t;
communi quadam ſcientia, non moueatur ſi tu. Eſt ergo
44[Handwritten note 4] quod propoſuimus verum quantitatem alicuius ponderis reſpectu ad eam, quæ eſt
alterius
debere depræhendi à perpendicularibus, quæ à centro libræ ad lineas incli
nationis
exiliunt.
Hinc autem innoteſcit facillimè, quantum vigoris, & vis pondus,
aut
virtus .c. ad angulum rectum cum .o.a. minimè trahens, amitttat.
Hinc quoque co
rollarium
quoddam ſequetur, quò d quantò propinquius erit centrum .o. libræ cen-
tro
regionis elementaris, tantò quo que minus erit graue.
211[Figure 211]

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index