Benedetti, Giovanni Battista de, Io. Baptistae Benedicti ... Diversarvm specvlationvm mathematicarum, et physicarum liber : quarum seriem sequens pagina indicabit ; [annotated and critiqued by Guidobaldo Del Monte]

Table of handwritten notes

< >
< >
page |< < (195) of 445 > >|
207195DISPVTATIO NES. tarium è contrà ſe habeat, præter id, quod nunquam fuit neque ſit futurus aliquis horum
rectorum
, qui naturales dicuntur, qui tam velociter moueatur, ut motus cœli, quia ſi
voluerimus
conſiderare motum diurnum .24. horarum, ſecundum opinionem com-
munem
, reperiemus calculando, Lunam in quadraturis cum Sole, dum inuenitur in
æquatore
, ſingulis horarum minutis moueri per .500. milliaria Italica vel circa, & in
coniunctionibus
, & oppoſitionibus ipſius Solis .1000. vel circa, & Solem tempore ae-
quinoctiorum
.18000. & Saturnum circa æquatoris ſitum .260000. & amplius de ſtellis autem
fixis
circa æquatorem poſitis quiuis cogitet;
quod reuera diffi cillimum quibuſdam
videbitur
, quod quidem non occurrit ſecundum pulcherrimam Ariſtarchi ſamij opi-
nionem
, diuinitus à Nicolao Copernico expreſſam, contra quam nil planè valent
rationes
ab Ariſtotele;
neque etiam à Ptolomeo propoſitę. Motu verò proprio, quo
libet
horę minuto, Sol mouetur per milliaria circa .48.
Luna quando coniuncta eſt, aut op
poſita
reperitur Soli .36. milliaria, & in quadraturis .18. Saturnus .24. Iupiter .40:
Mars
.100: Venus .26: Mercur .5.
Sed Saturnus motu rapido, vno horæ minuto mo-
uetur
circa .260000. milliaria, vt diximus Iupiter circa .170000. Mars .75000. Venus.
10000
, Mercurius .2000. corpus autem elementare, & ſi moueretur motu recto hoc mon,
& velocius etiam corpore cęleſti, non obſeruans tamen uniformitatem, ut dictum
leſte
facit, cum eodem nullo modo comparari poſſet, quia rectus dictus naturalis,
ſuam
ſemper velocitatem adauget, ob continuam impreſſionem, quam recipit à cau
ſa
perpetuò coniuncta cum ipſo corpore, quę eſt propenſio illa naturalis eundi bre-
uiori
quadam via ad locum ſuum, ita vt etiam ſi dictum corpus elementare à motu
tardiore
ad velociorem, ſuperare poſſet motum alicuius corporis cęleſtis, ij duo motus
interſecarent
ſeſe in vno ſolo puncto, quod diuidi diſtribuique; in partes nequiret, ideſt
non
niſi in vno ſolo temporis inſtanti redderentur æquales, vt ita dicam.
Neque; ſolum
loquor
de circulari cœleſti cum recto elementari, ſed de qualibet alia motuum ſpe-
cie
, ſiue ſint ambo recti, ſiue ambo curui, quando aliquis eorum irregularis erit.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index