Benedetti, Giovanni Battista de, Io. Baptistae Benedicti ... Diversarvm specvlationvm mathematicarum, et physicarum liber : quarum seriem sequens pagina indicabit ; [annotated and critiqued by Guidobaldo Del Monte]

Table of handwritten notes

< >
< >
page |< < (423) of 445 > >|
435423EPISTOL AE.
NOVA INVENTIO COMPONENDI ASTROLABIA
cum
Horologijs artificialibus.
NOnnvnqvam conſideraui mirabilem pulchritudinem, ſimul cum vtili-
tate
coniunctam, illorum horologiorum, quæin Germania conſtruuntur
cum mobili Rete, ſeu Aranea Aſtrolabij ſuper Tabulam regionis, in quibus conti
nuo
videntur oriri, occidereque; cæleſtia ſigna, cælum mediare ſupra orizon
tem, necnon ſub eo, & vt vno verbo dicam, continuo erecta videtur tota coelifigura.
Sed quia talia horologia omnia eorum limbum diſtinctum habent in .24. horas, qua
propter
diametrum limbi, minorem duobus palmis, ſeu ſemipede eſſe non oportet
neinterſtitia
horarum iuſtò breuiora ſeu anguſtiora efficiantur, etiam ne interualla
dentium
rotæ indicis nimis anguſta ſint.
Sed quia talis magnitudo vt plurimum in-
commoda
exiſtit.
Ideo non inutile fore cogitaui, ſi modus aliquis inuentus fuerit,
vt
ea omnia efficiantur in limbo diuiſo tantummodo in .12. horas æquales, ipſumque;
inueni
, qui quidem erit, efficiendo vt Tabula (in qua deſignantur cęleſtes domus,
cum
almicantarat, atque azimut) Reti ſubiectæ, mobilis ſit, tardior tamen ipſo Re-
te
cum indice, pro duplo temporis, hoc eſt, quod eo tempore, quo Aranea cum in
dice
circunuoluetur ſpacio .12. horarum vno gyro perfecto, ipſa Tabula efficiat tan
tummodo
ſexinterſtitia horarum.
Ideſt dum Tabula dicta eſſicit vnam integram re
uolutionem
, Aranea, ſeu Zodiacus cum indice, duas efficiat reuolutiones.
Ita quod
Aranea
cum indice perficiet vnam reuolutionem ſpaci o temporis .12. horarum, Ta-
bula
verò perficiet eam ſpacio temporis .24. horarum.
Vnde ſequetur quod Ara-
nea
ſeu Zodiacus cum indice, ſpacio .24. horarum perfectè circunuoluetur ſupra Ta-
bulam
, & ita huiuſmodi horologia, in hoc nihil differrent ab illis ſupradictis.
Vt au
tem
facias dictam tabulam tardiorem duplo temporis Araneæ cum indice, quamuis
diuerſis
modis hoc fieri poſſit, pręſtantiorem tamen iudico, ſi cum Rota indicis, aliam
Rotam
concentricam coniunxeris, ita tamen, vt vnaquęque; liberè poſſit volui, ſimiliter
ſi
cum ea horologii particula (quę circumagit Rotam indicis, quæ Italicè rochetto
Germanicè
verò trib vocatur, Latinè autem ipſum vocabo, colinvm, qui ſubro-
ta
fuſi reperitur) coniunxeris alium colinum quem, ſecundum vocabo, concentricum
verò
cum primo, cum eoque; conſolidato, numerum verò dentium, tam Rotę adiunctę
quam
ſecundi colini, varijs modis poteris inuenire, quorum primus erit, vt numerus
dentium
ſecundæ Rotę duplus exiſtat numero dentium primę, efficiendo ſecundum
colinum
eiuſdem numeri dentium quo primum, ſed quia interualla dentium huiuſ-
modi
Rotę, nimis anguſta fortaſſe reſultabunt,
propterea alios etiam modos inue-
ni
, quorum vnus erit (dum numerus dentium primi colini par fuerit) efficiendo ſecun
dam
Rotam eiuſdem numeri dentium cuius eſt prima. ſecundum vero colinum, medietatis
numeri
dentium cuius erit primus.
Attamen ſi primus colinus eſſet .4. dentium, ſecun
dum
oporteret eſſe duorum dentium, vnde motus ſecundę Rotę non eſſet ita conti-
nuus
.
Quapropter alium etiam mòdum excogitaui, hoc eſt, cupiendo vt ſecundus
colinus
, extribus dentibus exiſtat, ſi primus ex .4. repertus fuerit, oportebit prius ex
regula
de tribus, numerum quendam inuenire quo inuento ipſum duplicare, & hunc
duplicatum
numerum conueniet ſecundam Rotam habere, vt ipſa poſſit ab illo co-
lino
trium dentium circunuolui in duplo temporis, quo prima à ſuo colino quatuor den­

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index