Benedetti, Giovanni Battista de, Io. Baptistae Benedicti ... Diversarvm specvlationvm mathematicarum, et physicarum liber : quarum seriem sequens pagina indicabit ; [annotated and critiqued by Guidobaldo Del Monte]

Table of handwritten notes

< >
< >
page |< < (227) of 445 > >|
239227EPISTOLAE. olei egrediebatur, aperiebatur .u. & peripſum .t. denuo tantum olei exire permitte-
bamus, quantum in receptaculo ad claudendum foramen .u. idoneum exiſteret.
Ra-
tio vero, quę me mouit, ut punctum .g. inferius ipſius .t. conſtituam, eſt, quia cum clau-
ſum erit .u. per dictum .t. oleum non amplius egredietur, quia pondus olei in tubo .c.
g.
maius euadet oleo quod vſque ad .t. progrederetur, tubum autem .e.g.c. reflexum
facio, ne cogamur claudere foramen .e. quia hoc difficile præſtaretur, tubum etiam
a.o.t. ſurſum verſusreflexum conſtitui, vt aerem ab ingreſſu per foramen .t. arcerem,
quia huiuſmodi aer nunquam deſcendit ſi corpus magis denſum non deſcendat.
Verum eſt, quod melius erit, vt maiores difficultates euitemus, ſtatuere dictum tubum
a.o.t. ita curuum vt eſt .ω qui cum ſuo extremo inferiori ipſi .n.u. ſit contiguus ita ta-
men ut dictum extremum inferius non ſit inferius quam .o. quia totum oleum exiret.
Volui etiam vt ſuperior extremitas .n. tubi .n.u. ſit in aere vaſis & non in oleo, ne
per eam oleum exeat, quia cum extremitas .u. inferior ſit .g. totum oleum quod ſu-
peraret oſculum .n. per dictum tubum .n.u. ratione maioris ponderis egrederetur,
quemadmodum cuilibet, vel mediocriter in philoſophicis rebus verſato innoteſcet.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index