Benedetti, Giovanni Battista de, Io. Baptistae Benedicti ... Diversarvm specvlationvm mathematicarum, et physicarum liber : quarum seriem sequens pagina indicabit ; [annotated and critiqued by Guidobaldo Del Monte]
page |< < (208) of 445 > >|
Quod ſi quis dubitet hac ratione correcto anno, quo nam pacto ad calculos coe-
leſtes
motus medijs tabulis aſtronomicis hactenus in lucem æditis redigi poſſint, id
facilimum
ſanè erit, exempli gratia;
aliquis planetę ſitum, aut alicuius ſtellę fixæ, quo
cunque
die menſis anni correcti inuenire cupit, detrahat ex huiuſmodi tempore dies .
21
.
ab Aera Chriſti, cum reſiduo ſupputet ſtellam, cuius ſitum ſcire deſiderat;
ſum-
pta
quacunque tabula, ſupputatio erit exacta:
Cuius ratio cuilibet manifeſta erit,
qui
ſciet annum vt potè .1579. dierum .344. tantummodo conſtitutum fuiſſe.
Nam
in
ijſdem locis cœli prima die Ianuarij correcti, erunt ſtellæ quibus eſſe ſolebant .11
Decembris
præcedentis anni ex ſupputatione tabularum:
atque ita deinceps. Alia
præterea
via idem perfici poſſet inuentione omnium motuum cęleſtium ipſo princi
pio
anni .1580. correcti:
hoc ſtatuto, vt hi motus radices eſſent Aeræ S.D.N. Grego
rij
XIII. quod ſi alio tempore quiſpiam motus cęleſtes ad calculos redigere voluerit,
ſupputabit
ab Aera huiuſmodi, quæ anno .1580. principium habuerit:
Quæ vt nobi
lius
nomen ſortiatur, idque; merito ex nomine Gregorij. XIII. Pont. Max. appelletur;
exemplo antiquarum, quæ ex Principum nominibus ſunt appellate: vt tanto Pontifi
ci
, cùm ex alijs multi, tum etiam ex hac non infima re, inter mortales immortale no
men
comparetur.
Ei verò ſummæ, quæ ex huiuſmodi Aera Gregoriana ex tabu-
lis
colligetur, ipſiuſmet Aeræ radices addantur, vt exactus calculus habeatur.
Et
hæc
ſit primæ ſententiæ noſtræ explicatio.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index