Benedetti, Giovanni Battista de, Io. Baptistae Benedicti ... Diversarvm specvlationvm mathematicarum, et physicarum liber : quarum seriem sequens pagina indicabit ; [annotated and critiqued by Guidobaldo Del Monte]
page |< < (72) of 445 > >|
IO. BAPT. BENED.
Exempli gratia, primus viator diurna milliaria vndecim conficit, ſecundus, pri-
ma die tria, ſecunda .6. tertia .9. atq; ita deinceps, diuidatur ergo .11. per .3. vnde
pro numero .o.n. dabitur .3. ſupereritq́; .2.
quare: u.n. ab .e.n. duobus milliaribus ſu-
perabitur, et .i.t. dictum .e.n. vno milliario, ex quo ante diem .e.u.n. duobus diebus
iter egerunt, totq́; diebus ambulandum erit poſt .t.i. hoceſt .6. in vniuerſum inte-
gris.
Ad hęc multiplicato .o.f. hoc eſt .6. per .x.o. hoc eſt .3. habebimus .s.f. milliariorũ
18. cõiũcto .x.o. primo termino hoc eſt .3. .s.f. hoc eſt .18. vltimo termino, habe
bimus .21. quo multiplicato dimidio .o.f. hoc eſt .3. habebimus totam ſummam
progreſſionis .63. ſex dierum integrorum ex .94. theoremate, tum multiplicato .11.
nempe numero milliariorũ diurnorum primi cum .6. hoc eſt cum .o.f. habebimus pa
rallelogrammum à primo ſex diebus integris confectum milliariorum .66. ex quo
detracta .63. ſumma inquam progreſſionis, ſupererit pro primo reſiduo .3. ſumptis
poſtea milliaribus .21. pro itinere, quod ſecundus die ſequenti .s.f. conficeret, & ex
ijs detracto numero milliariorũ diurnorum primi, nempe .11. ſecundum reſiduum
erit 10. quod pro diuidenti ſeruabitur.
Iam multiplicato .11. cum primo reſiduo .
3.
dabitur .33. qui diuiſus per .10. ſecundum reſiduum profert .3. cum tribus decimis,
eritq́ iter à primo viatore ſequenti die conficiendum, hoc etiam ipſum proueniens
cum primo reſiduo .3. coniunctum, dat .6. cum tribus decimis, quod eſt iter ſecundi
viatoris illa ſequenti die.
Ad inueniendam autem quantitatem diei, qua vtrique
ambulandum eſt, perinde erit multiplicare proueniens .3. & tres decimas per .24. ho
ras, & productum per .11. dimidium iter primi viatoris partiri, ac multiplicare ſum
mam .6. & tres decimas cum .24. horis, productumq́ diuidere per .21. hoc eſt periter
ſecundi viatoris ſequentis diei, vtrinque enim ſemper ſeptem horæcum .12. minu
tis prouenient.
Idipſum accidet multiplicato per .24. horas primo reſiduo .3. pro-
ductoq́; diuiſo per ſecundum reſiduum .10.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index