Benedetti, Giovanni Battista de, Io. Baptistae Benedicti ... Diversarvm specvlationvm mathematicarum, et physicarum liber : quarum seriem sequens pagina indicabit ; [annotated and critiqued by Guidobaldo Del Monte]
page |< < (217) of 445 > >|
229217EPISTOLAE.
Falſum eſt etiamid quod cap .3. lib. 6. pronuntiat, ita dicens.
Quod cum verum eſſet à parte orientali inſularum quæ azore dicuntur, pyxidem
verſus eum ventum qui vulgò Græcus dicitur, & ab occidentali verſus eum qui Ma
giſter dicitur, vergere, huius rei nulla eſt ratio.
Ego enim huiuſmodi rationem reperiri poſſe contendo, quæ talis eſt, quia pars
roſæ (ut vocant) à magnete tacta, ad aliquod punctum, aut ſitum globi terrę, in eo-
dem meridiano inſularum, quæ Azore dicuntur, vltra ſitum poli arctici in terra diri-
geretur, ita vt ſitus dicti poli in terra eſſet in dicto meridiano, inter locum qui ab in
dice roſæ aut pyxidis reſpiceretur, & dictas inſulas, id quod ſuperius ſcripto meridia
no facile cognoſci poteſt, ſumendo pro inſulis ſitum .e. in meridiano et .z. pro polo,
et .p. pro loco qui à pyxide ſit viſus, imaginando deinde pyxidem in .f. magis orienta
li quam eſt .e. clarum eſt lineam quæ reſpicit (ponamus) f.p. verſus Græcum & ab alia
parte verſus Magiſtrum declinare.
De Armilla Nautica.
AD EVNDEM.
CVm ſæpe viderim quam in magnis æquoribus nos fallant, atque; decipiant mari
timæ, ſeu nauigatoriæ chartę, quemadmodum aliquoties inter nos ſermonem
habuimus:
in id totus incubui vt aliquam machinam excogitarem, quæ difficilis non
eſſet, efficeretque; vt nauis ſuper aquę globum, beneficio circulorum maiorum, quam
optimè poſſet, ideſt breuiſſimo itinere ab uno loco and alium ferretur.
Id quod mihi ex
animi voto ſucceſſurum putaui, beneficio quinque; circulorum circundantium aliquem
globum terreſtrem & maritimum, quales ij ſunt qui in inferiori Germania à Gerardo
Mercatore ſtruuntur, qui vno pede cum dimidio diametri conſtet, ideſtſeſquipede.
Sit ergo, exempli gratia, huiuſmodi globus .a.b.d. circa quem duo circuli, aut cir­
282[Figure 282]

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index