Benedetti, Giovanni Battista de, Io. Baptistae Benedicti ... Diversarvm specvlationvm mathematicarum, et physicarum liber : quarum seriem sequens pagina indicabit ; [annotated and critiqued by Guidobaldo Del Monte]
page |< < (229) of 445 > >|
241229EPISTOL AE. nionem, ſi quam fortaſſe ex illorum ſcriptorum lectione conceperunt circa ea, de qui-
bus nunc ſum acturus.
Quemadmodum igitur ab hoc authore ter ſcriptum fuit de contradictionibus, ſiue
erroribus Ephemeridum, & earum calculos ſequentium, & de ratione qua cognoſci
poteſt ſitus & locus alicuius ſuperioris planetæ, diuerſus ab eo, qui ab ipſis Epheme
ridibus aſſignatus eſt, ita diſputationem hanc meam diuidam in tres partes, quo ſci
licet minus confusè, & magis diſtinctè à me ſcribatur, praeſupponendo, vt animaduer-
tere potes, huius ſcriptoris intentionem, aliam non fuiſſe, quam oſtendere, quod ſcripto
res Ephemeridum diuerſimode eiuſdem temporis locum planetæ aſſignauere, &
quod eum faciant modo nimium velociter currere, modo nimium in vno ſigno mo-
rari, vt (exempli gratia) Martem interdum faciunt morari ſex, aut ſeptem menſibus
in vno ſigno.
Idque; poſtea in cauſa eſſe ait, vt Aſtrologi indiciarij fallantur, & ſimul
careant certis fundamentis rationum quibus futura indicent, & prædicant.
Primum
ergo videndum eſt, quam rectè hic vſus ſit arte, & ſcientia, vt aliorum opiniones, &
ſcripta redarguere poſſet.
Deinde videbimus quomodo verum ſit, & poſſibile id
quod ab Aſtrologis hactenus creditum, atque traditum eſt, & qua ratione poſſint ſie
ri veri calculi à peritis regularum ſcientiæ.
In primo igitur tractatu inſcripto Animadnerſiones, præſupponit Author pro-
feſſores huius ſcientiæ neſcire inuenire vera loca planetarum, quia vtuntur Ephe-
meridibus, in quibus eorum loca non rectè ſunt notata.
Quod ſecundum ipſum ori
tur, ex errore calculatorum, ſeu computiſtarum, potius quam ex varietate tabula-
rum, à quibus Ephemerides ſumptæ ſunt, hoc tamen verum non eſt, Ephemeridas,
ſcilicet, ita inter ſe differre, ratione errorum computiſtarum tantummodo, ſed po-
tius ratione ipſarum tabularum, & ſi interdum contingere poſſit error aliquorum mi
nutorum, nec non graduum, non propterea Ephemerides ita ſpernendæ ſunt.
In
multis enim calculis, tales errores excuſabiles ſunt, cum ab innumerabilibus propè
accidentibus oriri poſſint, præſertim in calculis prutenicis.
Videatur deinde vbi is profert quinquageſimum enuntiatum centiloquij Ptole-
męi, ſatis mendoſe.
Ptolemęus enim ibi ſic ait.
Non obliuiſcaris eſſe centum viginti coniunctiones, quæ ſunt in ſtellis erraticis,
in illis enim eſt maior ſcientia eorum quæfiunt in hunc mundum ſuſcipiendi incre-
mentum, & decrementum.
Nam, neque eo in loco, neque alibi, Ptolemęus quidquam eius dicere voluit
quod ab hoc profertur.
Pergatur poſtea in pag .2. & videbitur hunc exiſtimare abſurdum quod Saturni,
& Iouis coniunctio vera anni .1563. potuerit eſſe in Leone ſigno igneæ triplicitatis
cum eorum coniunctio vera anni .1544. fuerit in Scorpione, ſigno triplicitatis
aqueæ, & cum coitus eorum anni .1583. futurus ſit in Piſcibus, ſigno pariter tripli-
citatis aqueæ.
Ita enim ait.
Nam poſtquam duæ ſtellæ coiuerint, non prius ſub alio alterius triplicitatis ſigno
inter ſe ſunt conuenturæ, quam per omnia ſigna quæ eiuſdem ternarij cum primo ex
titerint prius coniungantur.
Ita ſentit Ptolemęus, cæterique; non aſpernendi nominis
Aftronomi.
Et tamen Ptolemęus nunquam quidquam huius rei attigit, & quamuis Albumaſar
& Alchibitius de eo loquantur, is tamen eosnon intellexit, cum illi ibi non agant de

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index