Benedetti, Giovanni Battista de, Io. Baptistae Benedicti ... Diversarvm specvlationvm mathematicarum, et physicarum liber : quarum seriem sequens pagina indicabit ; [annotated and critiqued by Guidobaldo Del Monte]
page |< < (322) of 445 > >|
334322IO. BAPT. BENED. et .g.s.a. quibus mediantibus cognoſcitur longitudo vmbræ gnomonis hoc eſt .s.a.
Cum autem dico, medioque; azimut Solis, nihil aliud ſigniſicare volo, niſi angu-
lum, quem terminat linea azimutalis horologij, hoc eſt vmbra gnomonis cum li-
nea meridiana, ſeu cum verticali in ipſo plano horologij.
qui quidem anguli, æqua
les ſunt ijs, qui in triangulo conſtituto ex .n.r. ex .r.o. & ex .o.z. reperiuntur, cuius qui
dem trianguli, angulus puncti .r. rectus eſt, angulus verò terminatus ab .n.r. et .o.z. il
le eſt quem conſtituit azimut cum verticali, vel ipſi æqualis, vt coalternus, reliquus
verò in puncto .o. ille eſt quem azimut facit cum meridiano, vel ipſi ęqualis vt coalternus.
Vnde quotieſcunque volueris in aliquo plano, orizonti parallelo, lineas hora-
rias ducere, iudico optimum fore ſi ſeparatim deſignatæ fuerint hæ tres figuræ, hoc
eſt analemma meridianum, vel azimutale, vt ita dicam,
deinde parallelus inſeruiens
pro tropicis, vt ego feci cap .51. meæ gnomonicæ, quæ duæ figuræ, ſufficientes erunt
pro omnibus horologijs, tam ori-
358[Figure 358] zontalibus quam muralibus, non
tamen omninò, ideo pro orizon-
talibus, tertiam figuram ſeparatam
deſignaui, quę erit circulus .H.I.
K.
eiuſdem magnitudinis cum ana-
lemmate, in quo, ductis duobus
dia metris inuicom ad rectos, quo-
rum vnus .H.I. ſignificet orizon-
talem lineam, reliqua verò ver-
ticalem
, ducatur poſtea .s.a. tam di-
ſtans ab .H.I. quanta eſt longitudo
gnomonis horologij orizontalis,
cogitemus,
deinde hunc circulum
communem eſſe omnibus azimut
necnon plano horologij, in cuius
circunferentia à puncto .k. nadir ip-
ſius zenit, accipiantur arcus æqua-
les ijs ipſorum azimut, quos termi-
nat zenit, & ipſi almicantarat, vt
exempli gratia, accipiemus arcum
k.L. æqualem arcui .L.z. ipſius ana-
lemmatis, ducta poſtea linea occul
ta .o.L. ſignabimus azimutalem .s.a.
in puncto .a. vbi hæ duæ lineæ ſein
uicem ſecant, & ſic habebimus iu-
ſtam quantitatem ipſius vmbræ gno
monis .s.o. tali hora,
deinde in ori-
zontali .H.I. ſumatur .o.r. à centro .
o.
ęqualis ei quę in analemate repe
ritur, quæ vna portio eſt commu-
nis ſectionis meridiani cum almi-
cantarat, terminata ab axe orizon
tis, & à diametro paralleli.
Deinde

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index