Benedetti, Giovanni Battista de, Io. Baptistae Benedicti ... Diversarvm specvlationvm mathematicarum, et physicarum liber : quarum seriem sequens pagina indicabit ; [annotated and critiqued by Guidobaldo Del Monte]
page |< < (181) of 445 > >|
193181DISPVTATIONES. reuera locus corpori adęquatus, cum corpus in interuallum ſuperſiciale non intret,
quam @is interuallum corporeum ingrediatur.
Et hoc modo nullum eſt corpus, quod
in m@ do aut extra mundum ( dicat autem Ariſtoteles quicquid voluerit ) locum
ſuum non habeat.
Vtrum bene Aristoteles ſenſerit de infinito.
CAP. XXI.
TRactans Ariſtoteles in fine quinti cap. lib. 3. phyſicorum de infinito ait, impoſ­
ſibile cum ſit inuenire locum infinitum, & omne corpus in loco cum ſit, impoſ
ſibile quoque eſſe in rerum natura aliquod:
infinitum corpus reperiri. Omittamus
quòd cum Ariſtoteles debuerit beneficio loci deſtruere infinitum, ordine peruerſo
de infinito prius, quàm de loco diſputationem inſtituat;
ſed dicamus ipſum intelli-
gere de infinito corporeo, & cum probauerimus corporis locum eſſe corporeum in
teruallum, non autem ſuperficiem, neque opus ſit in definitione interualli mentio
nem aliquam facere terminorum, vnde ipſum infinitum eſſe poteſt, neque aliqua ra
tione de hac re dubitari poteſt;
hoc modo nullum inconueniens ſequeretur, quòd
extra cęlum reperiri poſſit corpus aliquod infinitum, quamuis, id ipſe nulla euiden-
ti ratione inductus perneget.
Senſit quoque, abſque eo, quod aliquam rationem propo
nat, aliquid extra cœlum reperiri quemadmodum apparet ex fine cap .9. lib. primi
de cœlo, cum etiam ait cap .8. lib. 8. phyſicorum, infinitas partes alicuius continui eſ-
ſe ſolum in potentia, non item in actu, hoc non eſt illico concedendum, quia ſi omne
totum continuum, & re ipſa exiſtens, in actu eſt, omnis quoque eius pars erit in actu,
quia ſtultum eſſet credere, ea quæ actu ſunt, ex ijs, quæ potentia exiſtunt, componi.
Neque etiam dicendum eſt continuationem earundem partium efficere, vt poten-
tia ſint ipſæ partes, & omni actu priuatæ;
Sit exempli gratia linea recta .a.u. continua
quæ deinde diuidatur in puncto .e. per æqualia, dubium non eſt, quin ante diuiſionem,
medietas .a.e. tam in actu (licet coniuncta cum alia .e.u.) reperiretur, quàm totum .2.
u. licet à ſenſu diſtincta non eſſet.
Idem affirmo de medietate .a.e. ideſt de quarta
parte totius .a.u. & pariter de octaua, de milleſima, & de quauis, ita vt eſſentia actua
lis infiniti hoc modo tutò concedi poſſit, cum ita ſit in natura.
Sed peius etiam ſenſit
Ariſtoteles eodem loco capitis quinti lib. 3. phyſicorum, negando infinitum poſſe
connumerari inter quantitates, dicens vnam aliquam quantitatem intelligi vt cubi
tum, tricubitum, & cætera;
vbi non conſiderat eadem etiam ratione intelligi poſſe
aliquam quantitatem infinitorum cubitorum, & in quantitatis definitione nullam eſ-
ſe neceſſitatem terminorum, vt exempli gratia in definitione numeri, non eſt neceſ
ſitas alicuius determinati numeri, quia multitudo, non minus infinita, quàm finita,
intelligi poteſt.
Vbi poſteà cap .8. libr .4. phyſicorum ait nullam eſſe differentiam
inter infinitum, & vacuum, reuera nihil abſurdius hoc dicere fingereue poterat.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index