240228
DEFENSIO EPHEMERIDVM.
AD JLLVST.D. BERNARDVM
Trottum.
Trottum.
EDita erant ſcripta quædam, quorum titulus animadver-
siones in ephemeridas. & breuis alia diſputatio de er
roribus calculorum Aſtronomicorum. ac demum Theſes quæ-
dam typis datæ .11. Auguſti .1581. quę omnia cum ad manus
meas perueniſſent, non potui, non eis animum admouere, cum
ibi de his ſtudijs ageretur, in quibus partem non exiguam an-
norum meorum conſumpſi. nec tamen ſcribere aliquid ſta-
tueram; tum quod exiſtimarem viros Aſtronomiæ peritos
facile, quanti facienda eſſent ea quæ edita erant iudicaturos, alijs verò haud gratam
futuram harum rerum tractationem. Tum quod ſi ingenue meam ſententiam profer
re voluiſſem, non poteram, ſine maxima authoris moleſtia ferè omnia reprobare.
Quandoquidem ſolet vnuſquiſque indignationem concipere ex his, quæ ſuæ opi-
nioni repugnant, id omne maleuolentiæ potius quam veritatis ſtudio tribuens. Qui
nimo cum nec deeſſent qui dicerent in meipſum directa ea tela fuiſſe, nullam fidem
eis adhibendam duxi, nec enim qui in ephemeri das inuehitur, me arguere poteſt,
qui nullas ephemeridas ſcripſi, nec tabulas compoſui. Nec ſi author quidpiam ex
his quæ à nobis edita fuiſſent impugnare voluiſſet, ægrè ferre debuiſſem, modo à ve
ritate nuſquam deuiaſſet. Liberum enim eſt cuique ſcribere quodlibet. nec Ari-
ſtotelem afficit iniuria, quicunque illi fidem ſuam non accommodat, & ſi valdè ini-
quus ſit, quiſquis maiorum opiniones veras, & ab omnibus merito comprobatas non
admittit. Hinc mihi ſatis oimbus feciſſe videbar, cum his qui de ſcriptis illis me inter-
rogauerant reſpondiſſem, ea non ſatis firmis eſſe innixa fundamentis, & quod ad talia
tractanda opus fuiſſet exercitatiore iudicio. Verumtamen cum tu vnus maxime om
nium deſideres tibi clarius, quæ nam de his mea ſit ſententia explicari, non tam tuis
precibus deuictus quam mea ipſius cupiditate de te benemerendi impulſus, non ſu-
ſtineo diutius animum tuum hęſitantem relinquere. Atque vt tibi adeo honeſta cu
pienti morem geram paucis hiſce ſcriptis incultis quidem, vt ab homine omni pror-
ſus facundia deſtituto exaratis, ſed ex quibus nihilominus facile, atque perſpicue, vt
ſpero, conceptum animi noſtri percipere poſſis, ſi tamen eam præſtantis ingenij tui
aciem adhibueris, qua ſoles intima quæque ſcientiarum penetrare, noſtræ opinio-
nis ſummam perſtrinxi, quę ad te mittere decreui. & quamuis ipſa res de qua agitur,
quæ exactiorem deſiderat expoſitionem, prolixiorem me eſſe cogerit quam voluiſ-
ſem. multa tamen me obmiſiſſe intelliges, non admodum neceſſaria his quibus
Aſtrologiæ noti ſunt termini, vt tuarum occupationum rationem me etiam habere
intelligeres, at que vt ſummam oblectationem concipiam animo ſi me tibi aliqua ex
parte ſatisfeciſſe intellexero ita humanitati tuæ gratiam habebo, quę mihi occaſio
nem praebuit, imò verò me impulit, ad ea proferenda: quæ grata eſſe poſſint tui ſimilibus,
ideſt praeclaro & candido ingenio præditis, atque; ad euellendam ex eorum animis falſam opi-