Benedetti, Giovanni Battista de, Io. Baptistae Benedicti ... Diversarvm specvlationvm mathematicarum, et physicarum liber : quarum seriem sequens pagina indicabit ; [annotated and critiqued by Guidobaldo Del Monte]
page |< < (234) of 445 > >|
246234IO. BAPT. BENED. ficerentnr ſinguli ambitus Saturni ad rationem annorum amplius .40.
Videamus nunc vbi agit de Ioue, & reperiemus quod in primo exemplo circa annum.
1484. repręhendit Monteregium, quia facit Iouem ambulare gradus .14. cum min .
6.
in menſibus .2. diebus .4. ad quod iter, vt ipſe ait, opus eſſet ſaltem menſibus .11. atque;
ita ſecundum ipſum, Ioui opus eſſet anno vno pro ſingulo medio ſigno.
Vbi bonus
hic vir pariter cæcutit.
Idem in ſecundo exemplo ſumpto à Stoflerino ait, quod Ioui ad curſum vnius gra-
dus, & min .5. opus eſt diebus .30. non autem menſibus .7. & diebus .28. vbi oſtendit,
ſe paruum diſcrimen facere inter Iouem, & Saturnum.
Miratur poſtea quod Stoflerinus faciat laborare generoſum Iouem ferè menſibus
ſex in vno gradu.
Sed multo magis, vt puto, miratus eſſet, ſi vidiſſet, quod idem
Stoflerus in eodem anno facit, quod Iupiter die .4.
Ianuarij ſit in eodem puncto, in
quo poſtea reperitur die vltima Auguſti.
At fortaſſe dici poſſet, quod Iupiter pro-
pter prudentiam, & bonitatem ſuam factus eſt R ex omnium Deorum, vt ait Home-
rus, & ideo expulit è ſede Saturnum, & aſcendit in altiori cœlo.
Vnde euenit vt fa-
ctus fuerit lentior in curſu, Saturnus autem velocior.
Aut iam tot annos eſſe na-
tum Iouem, vt iure credi poſſit eum iam factum eſſe ſenem, & pariter tardio-
rem in ſe mouendo.
aut tunc temporis illum detentum fuiſſe in ſibi dilecta Arcadia cum
Caliſto.
Aut fortaſſe erat in alta ſpecula intentus audiendo ingenti certami-
ni Timoclis & Damidis, vnde pendebat exitium aut gloria familiæ ſuæ, nam alio-
quin Stoflerus non depræhendiſſet eum tam otioſum & morantem.
Sediam relin-
quamus Saturnum & Iouem, & ad Martem veniamus.
Ferox & inquietus Mars, qui ſemper bella & ignes ſpirare ſolet, etiam, & ipſe ab
Aſtrologis factus eſt piger, & languidus, vt velint eum nonnunquam commorari
in vno ſigno ſex aut ſeptem menſibus;
quod nullo pacto placet authori Animaduer-
ſionum, cum pag .4. ita ſcribat.
Quod citra notam, ab omnibus creditur poſſe obſeruari, quamuis à nobis non ac
cipiatur.
Itaque ei videtur impoſſibile. Quia Mars peragit ſuum eircuitum minus .2. an-
nis.
Sed audacior fuiſſe videtur, qui voluerit arguere tot egregios viros antiquos,
& recentiores, qui vti diligentes rerum cœleſtium obſeruatores, ipſis oculis certi fa
cti ſunt tam de his effectibus Martis, quam aliorum, vnde coacti ſunt fingere tantam
magnitudinem eius epicycli, cum ipſe nunquam obſeruauerit motum, nec huius nec
alterius planetæ, ſed tantum viderit eius moram in Ephemeride ſcriptam.
Si enim
ſaltem diceret, ſe aliquo tempore obſeruaſſe iter Martis, & comperuiſſe aliorum opi
nionem falſam, attuliſſet aliquem colorem ſententiæ ſuæ.
Sed ſi obſeruaſſet, non
ſcripſiſſet poſtea contra, vt puto.
Res enim ita ſe habet, quod Mars in omni circui
tu ſui epicycli tranſiens per inferiorem partem ipſius epicycli, ſemper commoratur
multis menſibus in vno duodecatemorio Zodiaci, ſcilicet .6. et .7. menſibus, atque
etiam amplius, quod quidem ego ſæpe obſeruaui, præſertim anno .1565. et .1566.
hoc ordine.
Primum inſpiciens Ephemeridas ſtadij, reperi quod Mars ſecundum eum
egrediebatur retrogradationem circa diem .12. Ianuarij anni 1566. in .16. grad.
Geminorum.
Et ſimiliter quod anno .1565. die vltima Auguſti Mars futurus erat in
eodem ſupradicto loco, priuſquam retrogradi inciperet.
Poſtea inueni, quod poſt
retrogradationem die .11. Aprilis .1566.
Idem Mars futurus erat in gra .16. Cancri,
itaque; in his .30. gradibus à .16. Geminorum ad .16. Cancri conſumebatur ſpatium
menſium .7. & dierum .11.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index