Benedetti, Giovanni Battista de, Io. Baptistae Benedicti ... Diversarvm specvlationvm mathematicarum, et physicarum liber : quarum seriem sequens pagina indicabit ; [annotated and critiqued by Guidobaldo Del Monte]
page |< < (261) of 445 > >|
273261EPISTOL AE.
Decognitione latitudinum stellarum.
AD EVNDEM.
AD cognoſcendam latitudinem ſtellæ, eiusque declinationem, Monteregius in
10. propoſitione .8. li.
Almageſti methodum ſatis docuit, ſed ſi alia aliqua metho
do hoc idem cognoſcere voluerimus, oportebit nos prius altitudinem poli cogno-
ſcere, deinde altitudinem meridianam ipſius ſtellæ, nec non horam, quando ipſa ſtel
la in meridiano ſupra terram reperitur, qua hora mediante, illicò cognoſcemus pun
ctum ecclipticæà meridiano interſecto, eo tempore, quo ſtella cœlum mediat ſu-
pra terram.
Et quia ex cognita altitudine poli, illico cognoſcitur altitudo æqua-
toris, cuius altitudinis differentia ab altitudine ſtellæ eſt declinatio ipſius ſtellæ, ha-
bebimus ideo eius declinationem cognitam;
qua mediante ad cognoſcendum etiam
latitudinem ita faciemus.
Sit exempli gratia .p.o.u. meridianus .u.a. verò æquator .e.a. autem eccliptica, &
o. centrum aſtri .u.o. verò eius declinatio ab æquatore, et .e.a. arcus ęcclipticæ inter
æquatorem, & meridianum, hoc eſt minor quarta, et .a.u. aſcenſio recta ipſius arcus,
et .u.e. ſit declinatio puncti .e. ęcclipticę ab æquatore, reſiduum vero declinationis ſtel-
lę ſit .o.e. quæ omnia nobis cognita erunt, ſitque; .t. polus ęcclipticus, à quo per .o. vſque ad
ęcclipticam tranſeat quarta .t.i. in qua quęrendus erit arcus .o.i. hoc modo.
Primum arcus .o.u: e.u: e.o: a.e: et .a.u. nobis cogniti ſunt, cum angulo .a. declinatio
nis ęclipticę, & cum angulo .u. recto, vnde ex .4. primi Copernici, cognoſcemus angu
lum .a.e.u. collateralem, & eius .o.e.i.
quare in triangulo .o.e.i. cognoſcemus angulum
e. et deinde .i. vt rectum, & latus .o.e. ergò ex eadem .4. cognoſcemus arcum .o.i. quæſitum,
& ſimiliter arcum .e.i. qui coniunctus vel demptus ab .a.e. tribuet nobis longitudinem
ſtellę, ſed quia huiuſmodi operatio in paruis triangulis valde fallit.
Ideo tibi ſua-
deo alia methodo, hoc facere, hoc eſt inuenire angulum .o. trianguli .t.p.o. cuius duo
latera .t.p. et .p.o. cognita nobis ſunt, cum angulo .p.
Nam .o.p. eſt complementum de
clinationis ſtellæ, et .p.t. eſt arcus coluri ſolſtitiorum inter duos polos, & angulus .p.
reſiduum ex recto .t.p.a. duorum colurum dempto angulo. a, p.u. cognito aſcenſionis
recte, vnde angulus .u.o.s. vt contrapoſitus cognitus remanet.
angulus verò .u. rectus
eſt, & arcus .o.u. cognitus,
quare cognitus
nobis erit arcus .u.s. & angulus .u.s.o. vnde
301[Figure 301] arcus .a.s. nobis cognitus remanebit cum an-
gulo .a.s.i. reſiduo ex duobus rectis.
Et quia
etiam angulus .s.a.i. cognitus eſt, cum ſit an
gulus maximę declinationis Zodiaci ab
æquatore.
Ideo in triangulo .a.s.i. cuius
duo anguli .a. et .s. cum latere .a.s. dantur, fa
cilè inueniemus arcum .s.i. cum arcu .a.i. ſed
a.i. erit longitudinis ſtellæ dempto poſtea .
s.i.
ex .s.o. iam inuento habebimus arcum .i.
o.
latitudinis ipſius ſtellæ.
Hæc autem tibi ſcribo non vt ipſis vta-
ris, ſed potius vt tibi morem geram, cum bre
uiſſima methodus ſit illa, quam Monteregius
ſcripſit in .10. propoſitione .8. li. in Almageſt.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index