Benedetti, Giovanni Battista de, Io. Baptistae Benedicti ... Diversarvm specvlationvm mathematicarum, et physicarum liber : quarum seriem sequens pagina indicabit ; [annotated and critiqued by Guidobaldo Del Monte]
page |< < (269) of 445 > >|
281269EPISTOL AE. ſex baſibus conſtare, pag.15. 583. 632. et .647. Omitto errorem ab eodem com-
miſſum in fine pag .39. ubi oleum grauius eſſe quam aquam fatetur, cum id ad res
mathematicas non ſpectet:
Omitto etiam quod idem neget aſtrologiam pag .74.
79. & quod etiam dicat pag .89.
Deum eſſe ad orientem, non conſiderans aliqui-
bus populis noſtrum orientem eſſe occidentem.
Quod idem ait pag .241. Aſtrologiam eſſe antiquiorem Aſtronomia eſt falſiſſi-
mum, quia iudiciaria ſemper præſupponit cognitionem ſitus ſtellarum, quæ ab A-
ſtronomia petitur.
Mouebit tibi riſum quod ait pag .307. his verbis.
Verum propriè media dicitur illa, quæ rectam ſphæram omninò habet, quæ eun
dem polum orizontis & mundi obtinet, quæ orizontem habet diuidentem ſphæram
æquè ſecundum angulos rectè.
Paulo inferius continuans ſermonem de ſphæra recta, ait.
Et niſi tumor terræ, & gibum eſſet, ijs perpetuus eſſet dies ſine nocte.
Linea verò .56. ait habitatores ſphęrę rectè habere .4. ſolſtitia, ſeſe ipſum huius
rei planè ignarum prodens .310. autem pag. ſic ſcribit.
Quoniam repercutiuntur radij, & peridem centrum tranſeunt, ob id ſtupam ap
poſitam centro radius accendit.
Quem quidem errorem ab Euclide deſumit, et .15. linea pag .636. repetit.
Si vis ridere, legito .16. primas lineas .357. pag. Quod idem deinde dicat circa fi-
nem 396. pag. lucem eſſe ſubſtantiam corporis lucidi & corpoream, ſubijciam tuo
iudicio, vt etiam quod ait .397. pag. his vetbis vtens.
Idcirco animalia illa, quæ nocte vagantur perpolita, dum volant, aerem terunt
nocturnum, & fulgent.
Et pag .398.
Multitudo radiorum non admodum facit ad excitandum calorem ſi ſolum inci-
dat ſine repercuſſu, neorecta incidere iuuerit.
Quod falſum eſt cum radius incidens longè magis quam reflexus calefaciat. In fi
ne autem .405. ſic ſcribit.
Sol in ortu & in occaſu longius apparet, iccircò reuolui creditur. Hinc etiam in
abſide ſtare putatur, & in oppoſito abſidis, vnde ſolſtitia vocant, ſed nobis in Can-
cro, antipodibus verò in Capricorno tum Sol abeſſe longius apparet vtriſque.
An hoc quid peius dici poteſt? Circa vero .40. lineam pag .459. ſic ſcribit.
Si enim alij planetæ, & ſtellæ fixę reciperent à Sole lumen, dum accederent ad So
lem, vel recederent, aut contra, Sol ad eas appropinquaret, & abſcederet, eaſdem-
lucis viciſſitudinis ſubiret, quas Luna.
Hoc autem nondum depręhenſum eſt, quin etiam Mercurius, Venus, ſuo interpo
ſitu, Solem occultarent nobis, vt Luna.
Paulo inferius ſic ait. Rurſus æquè Saturnus, Jupiter, Mars, ſubire deliquium,
more Lunæ, aut ſaltem obiectu terræ inter Solem & ipſos, quia tum ob interpoſitam
terram non poſſent haurire lumen à Sole.
Hæc verò omnia, talia ſunt, qualia ab ijs qui incipiunt intelligere ſphæram non
proferrentur.
Omittamus, quod ait deinde.
Accedit quod ſi aſtra lumen à Sole acciperent eiuſdem caloris eſſent. Itaque om
nia ſiccarent, & nulla eſſent frigidæ conſtitutionis contra Aſtrologos.
Quia hac ratione, Luna, quæ negari non poteſt, quin ab ipſo Sole lumem accipiat,
eiuſdem caloris eſſet cum eodem Sole.
Sunt ea etiam ridenda, quæ idem ait pag.
460. lineis .18. 19. 23. 26. 27. 29. quaſi ea lux infinita (vt ita dicam) magni Solis, non

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index