Benedetti, Giovanni Battista de, Io. Baptistae Benedicti ... Diversarvm specvlationvm mathematicarum, et physicarum liber : quarum seriem sequens pagina indicabit ; [annotated and critiqued by Guidobaldo Del Monte]

Table of Notes

< >
< >
page |< < (196) of 445 > >|
CAP. XXXVIII.
ARiſtoteles .8. cap. lib. 3. de cœlo, diſputans contra antiquos de elementorum
figuris
, ait pyramidem implere poſſe locum corporeum.
quod verum non
eſt
.
Cubus quidem id facit ab .8. enim cubis perfectè impletur locus, ſed non
item
.12. pyramides, ut Ariſtoteles ſenſit (ideſt ſex ſuper aliquam exagonam figu-
ram
ſuperficialem & ſexſub eadem) id præſtant, cum potius maius vacuum rema-
neatad
quamlibet partium ſupra, & infra, quam plenum.
Rectius Ariſtoteles
egiſſet
, ſi probaſſet ratione immobilitatis conuenire pyramidem terræ, quam cu-
bum
.
quamuis, de horum corporum altero, ſit ſtultum hoc credere. decepti tamen
fuerunt
antiqui, credentes cubum ad motum minus idoneum eſſe, quam reliqua
quatuor
corpora regularia (loquor autem habita volubilitatis ratione) quia pyra-
midale
eſt illud, quod ita ſe habet, vt multis rationibus probari poteſt, quarum vna
hæc
nobis ſufficiet.
Scimus iam ex communi conceptu corpus ſphęricum eſſe ma-
gis
volubile, inſtabileque;, quàm alia ſint.
Illud ergo corpus, cuius figura ad ſphæri-
cam
magis accedet, ad uoluendum, & ad mouendum facilius erit quouis alio, quod
æqualis
ſit quantitatis, & ſibi omogeneum materia, vt exempli gratia corpus .20. ba
ſium
ad voluendum, & ad mouendum promptius erit eo, quod ex .12. conſtat, & id,
quod
eſt .12. eo, quod eſt .8. & id, quod eſt .8. eo, quod eſt .6. & id, quod eſt .6. vt
cubus
eſt, eo, quod eſt .4. cuiuſmodi eſt pyramidale.
Huc accedit, quòd pyrami-
dale
corpus aliam conditionem habet, quàm cubicum, cum in quauis facie inalte-

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index