Benedetti, Giovanni Battista de, Io. Baptistae Benedicti ... Diversarvm specvlationvm mathematicarum, et physicarum liber : quarum seriem sequens pagina indicabit ; [annotated and critiqued by Guidobaldo Del Monte]

Table of Notes

< >
< >
page |< < (309) of 445 > >|
Sed ſi ſtella fuerit in medietate aſcendente, tunc certi erimus polum auſtralem ſu
per
dictum orizontem attolli, nam idem eſt quærere altitudinem vnius polorum mun
di
à tali orizonte, quod diſtantiam dicti poli à circulo ſecundum quem longitudo
terminatur
, qui etiam latitudinis dicitur, eo quod tunc temporis talis circulus vnus
& idem eſt cum orizonte.
Sumatur ergo exempli gratia ſtella, quæ in ore piſcis au
ſtralis
eſt, quę, pro nunc, ſit in gradu .20. cum minutis .14.
Aquarij longitudinis, &
in
gradu .23. cum nullo minuto meridianæ latitudinis.
Tunc certi erimus orizon-
tem
, cui dicta ſtella oritur cum eiuſmodi puncto eclipticæ, depreſſum eſſe à parte
auſtrali
ſub illoque polo, ſed quia propoſitum eſt ſcire etiam quantitatem huiuſmo-
di
depræſſionis, reperiemus in tabula generali gradum, & minutum æquatoris, cor-
reſpondentem
tali puncto longitudinis à circulo latitudinis terminato, qui quidem
numerus
in præſenti exemplo erit gra .317. cum minutis .46. & hic numerus, vt dixi
mus
eſt aſcen. obli. ad dictum orizontem, vbi polus auſtralis attollitur, & deſcenſio
obliqua
, vbi polus borealis eleuatur.
Quapropter ſi à .317. gradibus cum minutis
46
. demptus fuerit dimidius circulus gra .180. remanebunt gra .137. cum minutis .46
& punctus oppoſitus gradibus .20. cum .14. minutis Aquarij eſt in eodem numero
Leonis
, & mediantibus iſtis gradibus .137. min .46. aſcenſionis, cum grad .20. min .
14
.
Leonis inueniemus eleuationem poli borealis ab orizonte in tabulis aſcenſio-
num
obliquarum Monteregij, hoc eſt gra .17. min .53. & eadem altitudo erit poli
auſtralis
ſupra orizontem à quo Fomahant cum dicto puncto eclipticæ oritur, in qua
longitudine
dicta ſtella reperitur.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index