Benedetti, Giovanni Battista de, Io. Baptistae Benedicti ... Diversarvm specvlationvm mathematicarum, et physicarum liber : quarum seriem sequens pagina indicabit ; [annotated and critiqued by Guidobaldo Del Monte]

Table of Notes

< >
< >
page |< < (144) of 445 > >|
156144IO. BAPT. BENED.
Quemadmodum exſupradictis cauſis omnes staterarum &
uectium cauſæ dependeant.
CAP. IIII.
VIs brachij longioris alicuius ſtateræ, aut vectis, maior breuioris, ab ijs, quæ in ſu
perioribus capitibus diximus, ideſt quod nitatur pendeatuem magis aut minus à
centro pondus in extremitate brachij maioris poſitum, oboritur.
Quamobrem illud
à nobis primò eſt cognoſcendum, ſtateras, aut vectes, puras mathematicas li-
neas non eſſe, ſed naturales, hincque exiſtere corpora cum materia coniuncta.
Nunc
igitur imaginemur .n.s. eam ſuperficiem eſſe, quæ ſecundum longitudinem axem ſta
teræ ſcindit.
& ſupponamus ipſius centrum eſſe primum in .i. & maius brachium eſſe
.i.u: minus autem .i.n. & lineam verticalem .i.o. quæ tanta ſit, quanta eſt ſpiſſitu-
do, aut craſſities ipſius ſtateræ à ſuperiori latere ad inferius, ad faciliorem intelligen-
tiam, ſupponendo .n.s. parallelogrammam.
Poſitis igitur duobus ponderibus æquali-
55[Handwritten note 5] bus in extremitatibus brachiorum, experientia innoteſcit, quod pondus ad .u.s. appen-
ſum, viol entiam faciet ponderi appenſo ad .n.x. ſed nos volumus inueſtigare causam
huius effectus, quæ à nemine vnquam literarum monumentis, quod ſciam, conſignata
66[Handwritten note 6] fuit.
Iam diximus ſtateram, aut vectem materialem eſſe & .n.s. eius ſuperficiem me-
diam, ſupponendo .i. eſſe centrum quo nititur dicta ſtatera aut vectis;
Cum hocer-
go ita ſe habeat, ſint .u.s. et .n.x. lineæ inclinationum ponderum, & imaginemur, quod
dicta pondera pendeant à punctis .u. et .n. vt reuera pendent, etiam ſi appenſa eſſent
ſub .s. et .x. quia punctum .u. & punctum .n. ita coniuncta ſunt cum .s. et .x. ut qui vnum
trahit alterum quoque trahat.
Imaginemur quoque duas lineas .i.u: i.n. et .i.e. quę
i.e. faciat angulum .o.i.e. æqualem angulo .o.i.n.
Hinc clarè nobis patebit, ſi quis ipſi
e. pondus ipſius .u. (quod æquale eſt ponderi .n.) appenderet, id eandem planè vim habe
ret, quam pondus ipſius .n. habet, & ſtateram neque ſurſum, neque deorſum moue-
ret, quia ambo pondera ad centrum .i. mediantibus lineis .e.i. et .n.i. exęquo annite-
rentur, ſed dicto pondere poſito in .u: linea .u.i. per quam pondus centro annititur,
magis orizontalis quam .e.i. fit, & linea .u.s. inclinationis longius diſtans à centro .i.
77[Handwritten note 7] quàm linea .e.t. vnde huiuſmodi pondus magis quoque liberum à centro .i. reſultat.
magisque ponderoſum, quam cum erat in .e. ratione eorum, quæ primo & ſecundo
capitibus diximus, & ob hanc cauſam ſuperat pondus poſitum in .n.
Sed ſi centrum
fuerit .in .o. imaginabimur duas lineas .o.s. et .o.x. & ſupponemus quòd pondera po-
ſita ſint in .s. et .x. vnde exiſtente magis orizontali linea .o.s. quam erit .o.x. & linea
u.s. inclinationis longius diſtante à centro .o. quàm linea .e.t. eius pondus erit quoque;
212[Figure 212] 213[Figure 213]

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index