Benedetti, Giovanni Battista de, Io. Baptistae Benedicti ... Diversarvm specvlationvm mathematicarum, et physicarum liber : quarum seriem sequens pagina indicabit ; [annotated and critiqued by Guidobaldo Del Monte]

Table of Notes

< >
< >
page |< < (426) of 445 > >|
438426IO. PAPT. BENED. puto plurima falſa eſſe. Nam illa multitudo partium, vt pars vitę, pars Hylech, pars
futurorum, & reliquę omnium domorum cœleſtium, ſalua parte fortunę, ſunt merę
nugę.
Idem dico de faciebus, ſiue decanis, de terminis, & de gradibus ipſis, vt pu-
ta azemenis, puteis, vacuis, fumoſis, & de reliquis.
De Domibus vero, Exaltationi
bus, nec non triplicitatibus, experientia confirmat ea vera eſſe.
Idem affirmo de Domi
bus accidentalibus, rationalibus tamen, non autem de Domibus Campani, & Gazuli.
Obſeruationes etiam complexionum ſeu inſluentiarum ipſorum Planetarum rectè
factæ ſunt, quę etiam à coloribus ipſorum Planetarum ferè iudicari poſſunt.
Con-
iunctiones aſpectusque; ipſorum inuicem, ſimiliter mirabilia faciunt, & ex maiori par
te, ea, quę de iſtis ſcribuntur vera ſunt.
Reuolutiones annuę ſimiliter, cum Domino
anni.
Dominum verò orbis Diuiſoremque; non approbo, nam hic pendet à termino,
ille verò ab hora.
Nouenarias autem Dodecathemoria, Alfridarias, & multa iis ſi
milia omnia nego.
Antiſcia, vera ſunt, ideſt influunt, malos tamen effectus, alia
plus alia verò minus, prout aliqua eorum ſunt tetragona, alia verò trigona, alia ma-
gna, alia parua, magna ſunt, vt Arietis cum Virgine, & Librę cum Piſcibus, parua ve
rò, debiliaque; Geminorum cum Cancro, & Sagittarij cum Capricorno.
Sed difuſius
hęc omnia videbis in meo illo particulari tractatu, de quo tibi aliàs dixi, in quo multa
videbis, quę omnia ab experientia, ex multis à me obſeruatis, comprobata ſunt,
quem quidem tractatum cum quibuſdam alijs meis ſpeculationibus in lucem prode
re cupio, ſi fieri poterit, antequam ad directionem mei Horoſcopi cum corpore
Martis Anęretę perueniam, quę quidem directio circa annum milleſimum quin-
genteſimum nonageſimum ſecundum eueniet.
FINIS.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index