Benedetti, Giovanni Battista de, Io. Baptistae Benedicti ... Diversarvm specvlationvm mathematicarum, et physicarum liber : quarum seriem sequens pagina indicabit ; [annotated and critiqued by Guidobaldo Del Monte]

Table of Notes

< >
< >
page |< < (197) of 445 > >|
209197DISPVTATIONES. rabile ſit, cubicum autem econtrà ſit alterabile vndequaque, ſuaque; quadrata in rhum-
bos
mutare poſſit, iiſdem exiſtentibus lateribus.
Examinatur quam ualida ſit ratio Aristotelis de
inalterabilitate Cœli.
CAP. XXXIX.
ARriſtoteles textu .22. primi lib. de Cœlo ita inquit.
Accidit autem, & hoc per ſenſum ſufficienter, quo ad humanam dixiſſe fi-
dem, & omni pręterito tempore ſecundum traditam inuicem memoriam, nihil vi-
detur tranſmutatum neque ſecundum totum vltimum cęlum, neque ſecundum par-
tem ipſius propriam vllam.
Hoc autem in loco Ariſto. non conſiderauit, quod ſimiliter de terra dici poſſet, quan
do ipſa ita eminus proſpiceretur, imo abſque dubio putandum eſt, quod ſi terra luce So
lis prædita eſſet, & aliquis ipſam ab octauo orbe vellet videre, nullo pacto cerne-
ret, cum ſidera illa quæ primæ magnitudinis vocantur, & quæ pluſquam centies ma
iora ipſa terra putantur non niſi vt puncta videantur.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index