Benedetti, Giovanni Battista de, Io. Baptistae Benedicti ... Diversarvm specvlationvm mathematicarum, et physicarum liber : quarum seriem sequens pagina indicabit ; [annotated and critiqued by Guidobaldo Del Monte]

Table of Notes

< >
< >
page |< < (335) of 445 > >|
347335EPISTOLAE.
Nam circa æqualitatem angulorum reflexionis & incidentiæ, iam tibi probaui
illud non vniuerſaliter euenire à breuitate aggregati radiorum incidentiæ reflexio-
nisque;.
Sed hoc naſcitur potius ab eo, quod cum radius incidentiæ non poſſit ſuper
ficiem corporis opaci penetrare, reflectit, vt citra ipſam cum angulo æquali ei, quem
faceret cum eadem ſuperficie vltra ipſam ſi tranſiuiſſet.
Exempli gratia ſit .a. obiectum .b. autem oculus in figura .A. et .c.e. ſuperficies ipſius
ſpeculi .d. verò ſit punctum ipſius ſuperficiei, à quo ad oculum reflectitur imago ip-
374[Figure 374] ſius .a.
Nunc ſi radius .a.d. incidentiæ, recta
incederet ſub .c.e. efficeret angulum .e.d.h.
æqualem angulo .c.d.a. eius contrapoſito,
ſed quia impeditur ipſæ radius ab opacitate
ipſius ſpeculi .c.e. ne vlterius incedat, propte
rea reflectitur ab ipſa ſuperficie ſpeculi, con-
ſtituens cum ipſa angulum .e.d.b. æqualem
angulo .e.d.h. ſed quia angulus .c.d.a. eſt etiam
ęqualis ipſi angulo .e.d.h. propterea angulus .e.d.b. ęqualis exiſtit angulo .c.d. a;
per
accidens igitur ſequitur .a.d. et .d.b. ſimul ſumptas, breuiorem facere longiludinem
omni alia, quæ ab ipſa ſuperficie .c.e. ad eadem puncta .a.b. ducta eſſet,
quare natu-
ræintentio eſt efficere angulum .e.d.b. æqualem angulo .e.d.h. vnde ex accidenti po
ſtea ſequitur, ipſum æqualem eſſe angulo .c.d.a. & deinde quod lineæ .a.d. et .d.b. con-
ſtituant longitudinem breuiorem.
Quare illud quod omnes putabant eſſe primum
& perſe, vltimum eſt, & exaccidenti.
Quare vero ſuperficies, quæ vocatur reflexionis, in qua ſunt duæ lineę, hoc eſt
incidentię, reflexionisque;, ſemper ſit perpendicularis ſuperficiei ipſius ſpeculi:
Hæc
eſt ratio, quia cum quilibet radius incidentiæ, perpendicularis ipſi ſuperficiei ſpe-
culi, in ſeipſo reflectit, ex ijſdem dictis rationibus, hoc eſt, quia cum tali angulo vult
reflecti, cum quali tranſiret, ita etiam purandum eſt, quodradius incidens obliquus,
cum in ſeipſum non poſſit redire, quia non eſt perpendicularis ſuperficiei ſpeculi,
reflectitur tamen per planum erectum ipſi ſuperficiei ſpeculi, vt in eo, cui magis re-
ſiſtit ſuperficies corporis opaci, quàm alicui alij plano ipſius infiniti inclinatorum
planorum, ab vtraque parte ipſius plani perpendicularis, quod vnum etiam tan-
tummodo eſt, & in quo, radius maiorem vim obtinet reflectendi, ſeu in eo, in quo
radius ipſe cum maiori reſiſtentia repercutitur à ſuperficie corporis opaci.
Poſtremo ſciendum vnde oriatur, quod rei viſibilis imago, à ſpeculo plano reflexa, ſem
per in catheto incidentiæ videatur.
Pro cuius rei ratione cognoſcendum primò eſt, quo modo fit perfecta ſimplexque;
viſio, & non reflexa, deinde proſequemur ad reliqua huius tertiæ propoſitionis.
Animaduertendum igitur eſt, quod quotieſcunque; obiectum aliquod viſibile aſpi
cimus, nos nunquam perfectè illud comprehendere poſſumus, niſi in puncto con-
curſus, ſeu interſectionis axium viſualium, ſeu radialium ( vt ita loquar ) quam inter-
ſectionem
, nos efficimus ope reuolutionis oculorum adinuicem, hoc eſt voluendo vnum
verſus alium, ita vt in ſitu ipſius obiecti, ſeinuicem ſecent axes iam dicti,
tunc enim
vtroque oculo mediante, exacte rem perſpicimus, cęteris .8. circunſtantijs non ob-
ſtantibus.
Vnde ſtantibus oculis in tali ſitu, altero reſpectu alterius, ſi eorum alter tectus;
ſeu velatus fuerit, tune alio tantummodo oculo mediante, videbimus obiectum,
in ea diſtantia, exactius, quam in quauis alia propinquiori, & remotiori.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index