Benedetti, Giovanni Battista de, Io. Baptistae Benedicti ... Diversarvm specvlationvm mathematicarum, et physicarum liber : quarum seriem sequens pagina indicabit ; [annotated and critiqued by Guidobaldo Del Monte]

Table of Notes

< >
< >
page |< < (418) of 445 > >|
430418IO. BAPT. BENED. Enituntur equi medio eſt altiſſima cęlo.
Vnde mare, & terras ipſi mihi ſæpe videre.
Fit timor & pauida trepidat formidine pectus.
Vltima prona via eſt & eget moderamine certo.
Etiam vbi dicit.
Dumque; ea magnanimus Phaenton miratur, opusque;
Perſpicit, ecce vigil nitido patefecit ab ortu.
Purpureas aurora fores, & plena roſarum.
Atria, diffugiunt ſtellæ, quarum agmina cogit.
Lucifer, & coeli ſtatione nouiſſimus exit.
Necnon vbi ita inquit.
Et ſi (modo credimus) vnum
Iſſe diem ſine Sole ferunt, incendia lumen Præbebant.
Quod autem à Patre inſtruatur etiam de curſu annuali,
videbitur vbi ita dicit.
Nitor in aduerſum, nec me, qui cætera vincit.
Impetus, & rapido contrarius euehor orbi.
Et vbi ita loquitur.
Forſitan & lucos illic, vrbesque; Deorum.
Concipias animo delubraque; ditia donis
Eſſe per inſidias iter eſt, formasque; ferarum.
Vtque; viam teneas, nulloque; errore traharis.
Per tamen aduerſi, gradieris cornua Tauri.
Aemoniosque; arcus, violentique; ora Leonis.
Sæuaque; circuitu curuantem brachia longo.
Scorpion atque aliter curuantem brachia cancrum.
Nec tibi quadrupedes animoſos ignibus illis.
Quos in pectore habent quos ore & naribus efflant, & c.
Sed lucidius etiam hoc videre eſt inferius vbi ita loquitur.
Nec tibi directos placeat via quinque per arcus.
Sectus in obliquum eſt lato curuamine limes.
Zonarumque; trium contentus fine, polumque;
Effugit auſtralem iunctamque; aquilonibus arcton.
Hac ſit iter, manifeſta rotæ veſtigia cernes.
Et vbi etiam dicit.
Neute dexterior tortum declinet ad anguem.
Ne ve ſiniſterior preſſam rota ducat ad aram.
De ſupputatione quinque corporum regularium.
De aliquibus etiam eorum ſympathijs.
AD EVNDEM.
ID quod à me deſideras, ab alijs etiam factum eſt, ſed ne me putes laborem euita
re, non præter mittam aliquid tibi ſcribere, earum rerum quæ ab Euclide colle­

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index