Benedetti, Giovanni Battista de, Io. Baptistae Benedicti ... Diversarvm specvlationvm mathematicarum, et physicarum liber : quarum seriem sequens pagina indicabit ; [annotated and critiqued by Guidobaldo Del Monte]

Table of contents

< >
[Item 6.40.]
[Item 6.41.]
[Item 6.42.]
[Item 6.43.]
[Item 6.44.]
[Item 6.45.]
[Item 6.46.]
[Item 6.47.]
[Item 6.48.]
[Item 6.49.]
[Item 6.50.]
[Item 6.51.]
[Item 6.52.]
< >
page |< < (171) of 445 > >|
CAP.V.
POnamus, exempli gratia, aquam eſſe in denſitate dupla ad aerem, & aliquod
graue
corpus in aqua duplum ad denſitatem ipſius aquæ, vnde dictum corpus in
denſitate
ad aerem quadruplum erit;
quam ob cauſam, mediam ſui ponderis tota-
lis
partem in aqua, & in aere quartam partem, ex .7. lib. de inſidentibus aquæ ab Ar-
chimede
conſcripto, amitteret.
Moueretur igitur in aqua virtute illius mediæ partis
ponderis ſui, in aere autem uirtute trium quartarum;
vnde proportio facultatis mouentis dicti
corporis
in aere ad facultatem mouentem eiuſde m in aqua ſeſquialtera erit.
hocque;
corpus
appelletur .A.
Sit aliud quoque corpus, quod .B. nominetur, ſimile figura, &
magnitudine
corporea corpori .A. ſed denſitate, in proportione ſeſquialtera ad aquam,
& denſius erit aere in proportione tripla.
quamobrem corpus .A. grauius erit cor-
pore
.B. in aere in proportione ſeſquialtera, vnde etiam velocius erit ipſo .B. in aere
in
eadem proportione, ſed corpus .B. in aere, duplo maius pondus habebit, quam in
aqua
, cum in aere remaneant ei duæ ponderis tertiæ partes, & in aqua vna tantum,
ita
vt Ariſtoteli concedam corpus .B. in aere, quam in aqua velocius futurum in ea-
dem
proportione, in qua, aqua eſt denſior aere, ex Euclidis vndecima propoſitione
lib
. quinti.
Sed præter hæc omnia, ſi corpus .A. eſſet etiam velocius in aere, quam in
aqua
, in eadem proportione, ſequeretur ex .16. dicti lib. quinti proportionem velo-
citatis
.A. in aqua ad velocitatem ipſius .B. in aqua etiam ſeſquialteram eſſe.
Sed cum
corpus
.A. in denſitate ad aquam duplum ſit, & corpus .B. ſeſquialterum ad ipſam aquam,
ſequetur
proportionem ponderis ipſius .A. ad pondus ipſius .B. in aqua eſſe in propor-
tione
dupla;
Vnde ex primo ſuppoſito capitis ſecundi proportio velocitatis .A. ad
velocitatem
.B. in aqua dupla erit, non ſeſquialtera.
Si ergo proportio velocitatis .
A
.
ad eam quæ eſt .B. in aqua dupla eſt, & ea, quæeſt .B. in aere, ad eam, quæ eſt ipſius
per
aquam eſt etiam dupla (vnde ea quę eſt .A. per aquam ęqualis erit ei, quæ eſt .B.
peraerem
, ex .9. lib. quinti) & cum ea, quæ eſt .A. ſit ei, quæ eſt .B. per aerem ſeſqui-
altera
, erit ergo ea, quæ eſt .A. per aerem, ei, quæ eſt ſuimet ipſius per aquam ſeſqui
altera
, non autem dupla, ex .7. eiuſdem libr. quinti.
Hiſce rationibus accedimus ad
confirmandam
veritatem vltimi ſuppoſiti cap .2. proportionem videlicet velocita
tis
motus naturalis in diuerſis medijs alicuius corporis ponderoſi in ipſis medijs eſſe ean
dem
cum ea, quæeſt inter pondera
246[Figure 246] dicti corporis in dictis medijs. de ijs
tamen
medijs intelligendo, quæ un-
ctuoſa
, aut pinguia non ſunt, ut ſunt
oleum
, lac, aut huiuſmodialia, quæà
qualibet
minima qualitate frigoris
aut
caloris alterantur, & impermea-
biles
fiunt.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index