Benedetti, Giovanni Battista de, Io. Baptistae Benedicti ... Diversarvm specvlationvm mathematicarum, et physicarum liber : quarum seriem sequens pagina indicabit ; [annotated and critiqued by Guidobaldo Del Monte]

Table of contents

< >
< >
page |< < (193) of 445 > >|
Qui autem aſſerunt cucurbitæ, quam apponunt chirurgi, effectum ex eo naſci, quod
calidi
ſit attrahere, valdè aberrant à vero quia hoc, non niſi à raro, & à denſo imme-
diatè
, à calido & frigido cauſatis efficitur, quia aer in cucurbita rarefactus à calore
& per conſequens dilatatus, ſtatim vt à dicto calore deſeritur, iterum condenſatur &
tantò
citius, quantò aer ambiens frigidior exiſtet, & quia eadem materia cum con-
denſata
fuerit minorem ſemper occupat locum, reſtringens igitur ſeſe in cucurbi-
ta
aer dum condenſatur, neceſſariò fit, ne ulla, ſcilicet pars vacua remaneat, quod cum
alius
aer ingredi cucurbitam nequeat aliud corpus ingrediatur.
Idem cum amphora
in
qua nullum aliud, quam aèreum ſit corpus experiri poſſumus, ſi eam ad ignem pri-
calefactam, deinde cum ore in amplo aliquo cyatho, aut alio vaſe.
vino, aut aqua
pleno
vbi videbimus huiuſmodi liquorem ſtatim ſurſum ferri, quia dum calefit am-
phora
, rarefit quoque aer qui in ea continetur, & quia rateſcit dilaratur, & quia
dilatatur
, eget maiore loco;
& ideo magna pars eius foras exit; Cum verò ea aeris
portio
, quæ intus remanſerit, iterum condenſatur ob defectum caloris, reſtringitur,
minorique; indiget loco;
Quod cum ita ſe habeat, neceſſarium eſt, ne aliquis locus va
cuus
remaneat, vt aliud quoddam corpus ingrediatur, cum ad ingrediendum aeri non
patuerit
aditus.
quod ſi corpus admodum non erit fluxile, aut humidum, ita vt ingre
di
amphoram poſſit ita amphorę hærebit, vt non cito diuelli poſſit, & eo modo ſępe

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index