Benedetti, Giovanni Battista de, Io. Baptistae Benedicti ... Diversarvm specvlationvm mathematicarum, et physicarum liber : quarum seriem sequens pagina indicabit ; [annotated and critiqued by Guidobaldo Del Monte]

Table of contents

< >
< >
page |< < (194) of 445 > >|
CAP. XXXV.
SEd vt ad Ariſtotelem redeamus, rectè dicere non poteſt motum rectum ad curuum
comparabilem
non eſſe .4. cap. lib. 7. phyſicorum, vbi errat quoque dicens repe
riri
non poſſe lineam aliquam rectam alicuius circuli circunferentiæ æqualem.
quia
Archimedes
iam probauit in lib. de quadratura circuli, triangulum illum orthogo-
nium
, cuius vnum ex lateribus circundantibus angulum rectum æquale eſſet ſemi-
piametro
alicuius circuli, & aliud circunferentiæ, æqualem futurum dicto circulo.
Il
lud
igitur triangulum orthogonium, quod æquale erit alicui circulo, & habebit ali-
quod
ex ſuis lateribus circundantibus angulum rectum æquale ſemidiametro dicti
circuli
, aliud quoque latus ipſum angulum rectum circundans, ex neceſſitate, circun-
ferentiæ
dicti circuli habebit æquale.
Poteſt igitur dari vna quædam recta linea ae-
qualis
circulari contra Ariſtotelis opinionem, qui non benè reuocauit in mentem,
quod
ſcripſit de relatiuis, cum dixit quadraturam circuli poſſe quidem dari, etſi tunc
temporis de ea non haberetur ſcientia.
Si igitur dicta quadratura dari pont, poteſt etiam dari vna
recta
linea ęqualis circunferentiæ eiuſdem circuli, ob rationes iam dictas.
Sed ſi Ariſt.
dixiſſet
, circularem corporum cęleſtium motum, comparabilem non eſſerecto cor-
porum
elementarium, verum dixiſſet, non quia eorum alter circularis, alter ve-
ſit rectus, ſed quia cœleſtis regularis ſit, neque modò tardus, modò velox,
ſed
vnam ſemper & eandem velocitatem retinens, motus autem, qui eſt corporum elemen­

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index