Benedetti, Giovanni Battista de, Io. Baptistae Benedicti ... Diversarvm specvlationvm mathematicarum, et physicarum liber : quarum seriem sequens pagina indicabit ; [annotated and critiqued by Guidobaldo Del Monte]

Table of contents

< >
< >
page |< < (161) of 445 > >|
173161DE MECHAN. maneat, ſed citò fiat curua, cum dictum corpus .a. duabus virtutibus moueatur, qua-
rum vna eſt, violentia impræſſa, & alia natura, contra opinionem Tartaleæ, qui ne-
gat corpus aliquod motibus violen
234[Figure 234] to & naturali ſimul & ſemel moueri
poſſe.
Neque; eſt ſilentio prætereundus
hac in re quidam notatu dignus effectus,
qui eiuſmodi eſt, quod quanto magis
creſcit impetus in corpore .a. cauſa
tus ab augumento velocitatis giri
ipſius .e. tantò magis oportet, vt ſen-
tiat ſe trahi manus à dicto corpore
a. mediante fune, quia quantò ma-
ior impetus motus ipſi .a. eſt impręſ
ſus, tantò magis dictum corpus .a.
ad rectum iter peragendum incli-
natur, vnde vt recta incedat, tantò
maiore quoque vi trahit.
De decimatertia questione.
CAP. XVIII.
DEcimatertia quæſtio ad vectem omnino eſt referenda. Imaginari debemus
axem cylindrici iugi, hypomochlion eſſe.
Quod reſtat, illud ipſum totum de
pendet à .4. quintoque; cap. huius tractatus.
Vna tamen differentia inter hanc machi-
nam, vectemque; reperitur, quæ eſt, quod iugum aliquam reſiſtentiam pro coniunctione
calcata in loco, in quo voluitur, magis quàm hypomochlion vecti efficiat.
De decimaquart a queſtione.
CAP. XIX.
RAtiones etiam decimæquartæ quæſtionis dependent ab ijs, quæ ſunt vectis, vt
exempli gratia ſit lignum .a.b.c.d. frang endum in medio, annitendo genibus
in punctum .o. clariſſimè tunc videbimus, quod tenentes marlus longè à medio, in locis
a. et .c. facilius minorique; cum labore illum frangemus, quàm ſi eaſdem vicinas me-
dio eiuſdem ligni in locis .e. et .i. poneremus.
Cuius rei rationes eædem ſunt cum ijs, quæ
primis huius tractatus capitibus propoſitæ fuerunt.
Imaginemur lineas rectas ductas
à puncto .o. ad loca .a.e.i. et .c. hinc manifeſtè perſpiciemus eorum, quæ iam diximus
ratione, quod loca .e. et .i. mediantibus duabus lineis .e.o. et .i.o. magis annitentur .o. cen
tro, quàm loco .a. et .c. duarum linearum .a.o. et .c.o. beneficio;
vnde vim quoque; maiorem
habebunt
235[Figure 235] in .a. et .c.
quàm in
e. et .i.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index