Benedetti, Giovanni Battista de, Io. Baptistae Benedicti ... Diversarvm specvlationvm mathematicarum, et physicarum liber : quarum seriem sequens pagina indicabit ; [annotated and critiqued by Guidobaldo Del Monte]

Table of contents

< >
< >
page |< < (168) of 445 > >|

DISPVTATIONES
DE QVIBVSDAM PLACITIS
ARISTOTELIS.

TANTA A eſt certè Ariſtotelis amplitudo at que authoritas, vt dif-
ficillimum ac periculoſum ſit quidpiam ſcribere contra quam
ipſe docuerit, & mihi præſertim, cui ſemper viſa est viri
illius ſapientia admirabilis.
Veruntamen studio veritatis im-
pulſus, cuius ipſe amore in ſeipſum ſiviueret excitaretur, in me
dium quædã proferre non dubitaui, in quibus me inconcußa mathematicæ philoſophiæ
baſis, cui ſemper inſiſto, ab eo dißentire coegit.

Qualiter & ubi Ariſtoteles de uelocitate motuum natura-
lium localium aliter tractauerit quam nos
ſentiamus.

CAP.I.

VOlens Ariſtoreles probare vacuum non eſſe in rerum natura .8. cap. lib. 4. phy-
ſicorum ait, idem corpus per varia diuerſaq́; media, vt per aerẽ, & per aquã
ſi moueretur, proportionem velocitatis eiuſdem corporis per aerem, ei, quæ per
aquam fit, vnam eandemq́; futuram cum ea, quæ eſt ſubtilitatis aereę ad ſubtilitatem
aquæ.
In poſtrema autem parte eiuſdem capitis ſic ſcribit: Nam cum ea quę ma-
iorem vel ponderis velleuitatis pręſtantiam habent, ſi ſimili ſigura ſint, ſpaciũ par,
& æquale, maiore celeritate conficere cernamus, ea quam magnitudines inter ſe ha
bent, proportione:
profectò idem etiam perinane fieret. Aliam quoque rationem
proponit phyloſophus .2. cap. ſexti phyſicorum ſcribens eademmet proportione,
qua tempus diuiditur, magnitudinem etiam diuidi.
Sexto autem cap. primi de cœ-
lo ſcribit, tempora eandem proportionem habere, quam habentè conuerſo ponde-
ra;
vt ſi media pars vnius ponderis, vnius horæ ſpatio moueretur, vniuerſum pondus
in media hora moueretur.
Secundo cap. lib. 3. de cœlo duobus in locis apertè com-
monſtrat velocitatem corporis minoris, maiori corpori comparatam, in eadem exi-
ſtere proportione, in qua dicta corpora adinuicem relata exiſtunt.
Quinto cap. eiuſ-
dem lib. idem affirmat, exemplo ab igne deſumpto.
Ex alijs etiam plurimis locis
cognoſci poteſt, ſenſiſſe Ariſtotelem duo corpora eadem ſpecie, & figura prædita
eandem planè proportionem in ſuorum motuum velocitatibus, quam in ſuis ma-
gnitudinibus habent, retinere.
Alij quoque permulti eandem opinionem retinue
runt, & omniũ poſtremus Nicolaus Tartalea, ſecunda propoſitione vigeſiminoni
quæſiti octaui libri, vbi profitetur ſe demonſtratiuè probare hanc propoſitio-
nem veram exiſtere;
neq; videt quàm magna reſiſtentiarum ſit differentia, quætam
ex diuerſitate figurarum, quàm ex magnitudinum varietate exoriri poteſt;
quas qui
dem diuerſitates ne conſiderat quidem.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index