Benedetti, Giovanni Battista de, Io. Baptistae Benedicti ... Diversarvm specvlationvm mathematicarum, et physicarum liber : quarum seriem sequens pagina indicabit ; [annotated and critiqued by Guidobaldo Del Monte]

Table of contents

< >
[Item 6.20.]
[Item 6.21.]
[Item 6.22.]
[Item 6.23.]
[Item 6.24.]
[Item 6.25.]
[Item 6.26.]
[Item 6.27.]
[Item 6.28.]
[Item 6.29.]
[Item 6.30.]
[Item 6.31.]
[Item 6.32.]
[Item 6.33.]
[Item 6.34.]
[Item 6.35.]
[Item 6.36.]
[Item 6.37.]
[Item 6.38.]
[Item 6.39.]
[Item 6.40.]
[Item 6.41.]
[Item 6.42.]
[Item 6.43.]
[Item 6.44.]
[Item 6.45.]
[Item 6.46.]
[Item 6.47.]
[Item 6.48.]
[Item 6.49.]
< >
page |< < (182) of 445 > >|
194182IO. BAPT. BENED.
Exagitatur ab Ariſtotele adductatemporis definitio.
CAP. XXII.
CVM ſenſerit Ariſtoteles tempus abſque motu eſſe non poſſe, ea tamen ab inui-
cem
ſeparans, volens definire tempus ait, ipsum eſſe motus menſuram numerumque;.
Quæ
quidem definitio, natura ſua non eſt bona, quia tempus, neque numerus eſt, neque
etiam eſt menſura motus per ſe, ſed tantum per accidens, quia nihil eſt, quod numeret aut menſuret
aliud, quod non ſit eiuſdem ſpeciei cum illo quod menſuratur, aut numero circunſcribitur,
vt exempli gratia, nulla vnquam ſuperficies per ſe numerabit aut menſurabit lineam, aut cor-
pus;
neclinea ſuperficiem aliquam, aut corpus: nec corpus lineam aliquam aut ſuperfi-
ciem;
Sed linea lineam menſurabit; ſuperficies ſuperficiem; & corpus corpus; etianſi
tam vna ex iis quantitatibus quàm altera ſit continua.
Cum verò motus non ſit tem
pus, neque tempus ſit motus, ſed inter ſe maximè differant, ſequetur ex iis, alterum
nullo modo per ſe eſſe menſuram alterius, niſi per accidens.
Et ſi alicui videtur, quod
ad ſignificandam aliquam quantitatem motus, dicere huiuſmodi operationem dua-
rum horarum, aut duorum dierum, aut duorum annorum ſpatio completam eſſe, ſit
ponere tantum tempus:
animaduertere debet hoc ſimpliciter non eſſe verum, quia
horarum, dierum.
& annorum interualla, imaginatione concipiuntur vt motus corpo-
rum cęleſtium, ſine quibus, neque anni, neque dies, neque horę exiſterent, etiam ſi om
nis motus ſit (vt ita dicam) locatus in tempore, ut corpus in loco, vnde motus motu,
& tempus tempore, non autem aliud ab alio menſuratur.
Tempus ex neceſſita-
te (phyloſophicè tamen loquendo) res eſt æterna, motus non item, quia diuerſis mo
dis terminari poteſt & ceſſare, & interim dum ceſſabit quieſcet corpus, quod
primo mouebatur.
nihilominus tamen, tempus continuabit curſum ſuum. Tempus
igitur potius locus motus erit dicendum, quàm numerus aut menſura eius, & tale eſt,
vt conſumatum uideatur à continuò quodam fluxu vnius inſtantis, quemadmodum
iam dixi in .38. capite meę gnomonicæ, & cum dico ab vno inſtanti, vnum in ſpecie,
& non in numero intelligo, quod à ſenſibus noſtris percipi non poteſt, neque; etiam
notari, quia nouum ſemper inſtans nobis occurrit.
& ſi aliquis aliquod exemplum (lar
go modo) incompræhenſibilitatis ipſius inſtantis deſideraret, imaginetur rotam ali
quam albam, in qua ſit nigrum aliquod punctum ſenſibile, aut è contra rotam nigram
imaginetur, in qua ſit punctum album, quæ rota velociſſimè moueatur;
huiuſmodi
punctum, nullo modo aſſignari poterit, magis ab una parte quàm ab altera;
immo ſe
ſe nobis offeret ſemper in forma lineæ circularis.
poſſumus aliquo modo etiam ſu-
mere exemplum à ſono, quia omnis chorda cuiuſlibet inſtrumenti muſici, dum ſo-
nus editur, tremit, unde huiuſmodi ſonus, appellari poteſt aggregatum aliquod ex
innumerabilibus ſonis.
eodem modo ſe habet ſonus, quem ędunt campanę, & omnia
inſtrumenta tam naturalia, quàm artificialia, quæ quantò velocius tremunt, tanto acu
tiorem generant ſonum, & quantò tardius, tantò grauiorem.
Neque eſt quòd in ad-
mirationem ducamur, quòd ſenſui unum aliquod continuum appareat id, quod di-
ſcretorum eſt multitudo ( non putet tamen aliquis me negare continuitatem ſucceſ
ſiuam ipſius temporis) quod clare cognoſci poteſt à niue, aut à chryſtallo, aut à vi-
tro, aut à ſaccaro in minutiſſimas partes redacto, quæ continuam aliquam albedinem
nobis ad inſpiciendum offerunt, quod nihil aliud eſt, quàm innumerabilis quædam
multitudo minutorum reflexorum.
Idem dico de ſputo, & qualibet ſpuma, & quan-

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index