Benedetti, Giovanni Battista de, Io. Baptistae Benedicti ... Diversarvm specvlationvm mathematicarum, et physicarum liber : quarum seriem sequens pagina indicabit ; [annotated and critiqued by Guidobaldo Del Monte]

Table of contents

< >
[Item 6.10.]
[Item 6.11.]
[Item 6.12.]
[Item 6.13.]
[Item 6.14.]
[Item 6.15.]
[Item 6.16.]
[Item 6.17.]
[Item 6.18.]
[Item 6.19.]
[Item 6.20.]
[Item 6.21.]
[Item 6.22.]
[Item 6.23.]
[Item 6.24.]
[Item 6.25.]
[Item 6.26.]
[Item 6.27.]
[Item 6.28.]
[Item 6.29.]
[Item 6.30.]
[Item 6.31.]
[Item 6.32.]
[Item 6.33.]
[Item 6.34.]
[Item 6.35.]
[Item 6.36.]
[Item 6.37.]
[Item 6.38.]
[Item 6.39.]
< >
page |< < (206) of 445 > >|
218206 cùm tribus centeſimis communibus, tres quartas diei partes plus æquo detraxerimus,
non enim centeſimo quoque anno, ſed centeſimo trigeſimo quarto, dictus dies de-
trahi debet, poſtquam tres integros dies, qui quadringentis detrahendi erant, tre-
centorum annorum ſpacio detraxerimus;
ſitq́ue 134. penè tertia pars .400. quarto
annorum centenario, tres quartæ diei partes recuperabuntur;
atque ita in fine qua-
dringentorum annorum omnia exactè ſuo loco reſtituta erunt.
Idcirco dictus iam
quadringenteſimus annus intercalaris & non communis conſtituendus erit, non alia
de cauſa, quam vt biſſexti ordinem ſequamur.
Is verò modus, qui à D. Lilio traditus eſt, de ratione inueniendi ſingulis menſibus
Nouilunij diem, interdum fallere nos poſſet vno die;
prout Ianuario proximè
lapſo accidit;
quo ex præſcripto modo nouilunij, dies nonus illius menſis eſſe debuiſ
ſet, qui fuit tamen dies ſeptimus, ſexta decima hora cum dimidia poſt meridiem.
Ne
que etiam tutum eſt, via integrorum dierum, nulla habita horarum aut minutorum
ratione, nec minus ea, quæ à Pitato tradita eſt, mediorum ſeu æqualium motuum pro
gredi:
At cenſerem potius veros motus ſequendos eſſe ex calculis exactarum tabu-
larum, quales Prutenicas eſſe iudico;
Et cum ſolius Paſchæ cauſa laboremus hac in
re, pleniluniorum verorum, in multos annos tabulas formarem, quæ æquinoctia ver
nalia ſequuntur, cum aſſignatione diei Paſchatis præcisè, prout fecit Pitatus;
non
via tamen æqualium pleniluniorum ſed verorum.
Porrò quod ad Paſchatis cele-
brationem attinet, rationi conſentaneum eſt, concilij Niceni decretum ea de re ſer
uari, prima ſcilicet dominica die poſt primum plenilunium, quod æquinoctium ver-
nale ſequitur;
hoc tamen animaduerſo, ſi dictum plenilunium primum poſt æquino-
ctium contingens, diem dominicum ſortiretur;
nulla ratione tali die Paſcha celebran-
dum eſſe;
verum ſubſequenti, ne cum Hębreis conſentiat Eccleſia Chriſti: quæ fuit
cauſa, vt in decreto concilij Niceni ſtatutum ſit, à quartadecima, in vigeſimam pri-
mam celebrari debere:
Quod mihi Petrus Pitatus non animaduertiſſe videtur, cum
ex eius ſententia in ſuis tabulis die Paſchate declarata, huiuſce anni Paſca celebrandum
fuerit .23.
Martij, ipſomet de plenilunij non tantum æqualis, ſed veri.
Dies autem Paſchatum elapſorum, quos hactenus examinaui, reperi omnes con
cordare cum ea regula, quam nonnulli de die carnis priuij tradiderunt.
nempe pri-
mum diem martis poſt nouilunium Februarij, carnis priuij diem eſſe;
non autem cum
sanctione Patrum concilij Niceni, qua ſtatuerunt à vigeſima prima Martii dirigen-
dum eſſe Paſchatis diem, vt potè qui ſibi perſuaſerunt, circa eum diem æquinoctium
perpetuò eſſe debere;
prout tunc temporis erat. Non itaque; error accidit, quod Pa
ſcha ex huiuſmodi ſuppoſitione concilij, poſt vigeſimam primam lunę celebretur,
cum ſeruata regula concilij non fuerit.
Prout manifeſtum eſt de Paſchate anni .1566.
celebrato .14.
Aprilis (quę fuit .24. lunę) quod .7. dicti menſis celebrandum erat. Tum
anno .1569. 10.
Aprilis ſolenne fuit Paſca, quod tertia eiuſdem eſſe debuerat. Anno
deinde 1572. 6. Aprilis, dies fuit Paſchatis, quæ .30. Martij futura erat, anno vero
1575. in tertiam Aprilis Paſcha incidit, caſurum in .27. Martii.
Cum igirur (vt ex diplomate ad Celſit. tuam miſſo patet) S.D.N. mens ſit atque; vo
luntas, ut quiſque liberè in medium proferat quid hac dere ſentiat:
quædam mihi
non omnino præmittenda occurrunt, quæ tantis cœptis non nihil adiumenti for-
taſſe adferre queant.
Atque illud in primis non tantum ut corrigatur Calendarium ob Paſcha cætera-
q́ue feſta mobilia ab illo manantia, vt decreto concilij Niceni ſancitum eſt, ſcilicet
vt ipſum Paſcha celebretur prima dominica poſt primum plenilunium, quod æqui-

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index