Benedetti, Giovanni Battista de, Io. Baptistae Benedicti ... Diversarvm specvlationvm mathematicarum, et physicarum liber : quarum seriem sequens pagina indicabit ; [annotated and critiqued by Guidobaldo Del Monte]

Table of contents

< >
< >
page |< < (208) of 445 > >|
220208 ad nos accedit: cum punctum Zodiaci, quod tropicum hyemalem Capricorni nobis
producit, reſpondeat puncto meridiani ſub terra, in quo Sol ſemel in die reperitur:
Quòd apertè norunt hi, qui ſub polo boreali conſtituti ſunt. Atque; facilè diſcerne
re poſſumus, diem ſcilicet & annum, quaſi ſibi ad inuicem medio ſuarum partium
reſpondere;
ſolſtitium inquam hyemale, mediæ nocti, æſtiuum meridiei, æquino-
ctium vernale ortui Solis, autumnale occaſui.
Quam tamen ſimilitudinem, multò
quam nos manifeſtius deprehendunt, hi qui (ut diximus) ſub polo borcali verſantur.
Quod ſi quis dubitet hac ratione correcto anno, quo nam pacto ad calculos coe-
leſtes motus medijs tabulis aſtronomicis hactenus in lucem æditis redigi poſſint, id
facilimum ſanè erit, exempli gratia;
aliquis planetę ſitum, aut alicuius ſtellę fixæ, quo
cunque die menſis anni correcti inuenire cupit, detrahat ex huiuſmodi tempore dies .
21.
ab Aera Chriſti, cum reſiduo ſupputet ſtellam, cuius ſitum ſcire deſiderat;
ſum-
pta quacunque tabula, ſupputatio erit exacta:
Cuius ratio cuilibet manifeſta erit,
qui ſciet annum vt potè .1579. dierum .344. tantummodo conſtitutum fuiſſe.
Nam
in ijſdem locis cœli prima die Ianuarij correcti, erunt ſtellæ quibus eſſe ſolebant .11
Decembris præcedentis anni ex ſupputatione tabularum:
atque ita deinceps. Alia
præterea via idem perfici poſſet inuentione omnium motuum cęleſtium ipſo princi
pio anni .1580. correcti:
hoc ſtatuto, vt hi motus radices eſſent Aeræ S.D.N. Grego
rij XIII. quod ſi alio tempore quiſpiam motus cęleſtes ad calculos redigere voluerit,
ſupputabit ab Aera huiuſmodi, quæ anno .1580. principium habuerit:
Quæ vt nobi
lius nomen ſortiatur, idque; merito ex nomine Gregorij. XIII. Pont. Max. appelletur;
exemplo antiquarum, quæ ex Principum nominibus ſunt appellate: vt tanto Pontifi
ci, cùm ex alijs multi, tum etiam ex hac non infima re, inter mortales immortale no
men comparetur.
Ei verò ſummæ, quæ ex huiuſmodi Aera Gregoriana ex tabu-
lis colligetur, ipſiuſmet Aeræ radices addantur, vt exactus calculus habeatur.
Et
hæc ſit primæ ſententiæ noſtræ explicatio.
Altera erit numerum dierum menſium anni alia ratione quam nunc ſe habeat, or
dinandum eſſe:
nempe vt Ianuarius, Nouember atque; December dies .29. ſinguli con
tineant, Februarius, Martius, & October .30.
Aprilis, Maius, Auguſtus, & September
dies .31. Iunius, ac Iulius .32. atque id hac potiſſimum de cauſa, vt Sol unum quodque;
ſignum calendis menſrum ingredi poſſit.
Nam detractis (ut dictum eſt) diebus .21.
& reuocato ingreſſu Solis in principium Capricorni ad principium Ianuarij, in quo
ſigno hac noſtra tempeſtate, Sol, dies propè .29. & quartam vnam verſatur:
ſi Ianua
rius .29. dies continebit, exactis hiſce diebus, ingredietur Aquarium circa princi-
pium Februarii;
hæret autem hoc noſtro ſæculo in Aquario Sol dies propè .29. cum
dimidio;
quare ſi Februarius erit .30. dierum, elapſis ipſis diebus, Sol ingredietur pi-
ſces circa principium Martii:
& ſic de cæteris.
Quamobrem ſi generali correctione annus emendandus erit, pulcherrimè acci-
det, ſi menſes anni cum duodecim partibus cœleſtibus, itineris annui Solis, concor-
dauerint;
eiſque; aptè reſponderint. Qua ex re, varię vtilitates promanabunt, pręſertim
Nautis, Agricolis, Medicis, & alijs qui vera principia, & interualla temporum per
ſpecta habebunt:
terminos item & interualla incrementi & diminutionis dierum &
noctium, & eorundem æqualitatis.
Exempli cauſa, ſcient omnes principium Ianua-
rij, eſſe non modo anni principium, verum etiam hyemis, eſſe minimam anni diem,
& eius noctem maximam;
principium incrementi diei, & diminutionis noctis; atque
etiam omnia illa, quæ ex huiuſmodi conuerſione Solis ad nos dependent.
Pariter
ſcient omnes primam diem Iulij, non tantum æqualiter annum diuidere, ſed prin­

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index