Benedetti, Giovanni Battista de, Io. Baptistae Benedicti ... Diversarvm specvlationvm mathematicarum, et physicarum liber : quarum seriem sequens pagina indicabit ; [annotated and critiqued by Guidobaldo Del Monte]

Table of contents

< >
[Item 6.40.]
[Item 6.41.]
[Item 6.42.]
[Item 6.43.]
[Item 6.44.]
[Item 6.45.]
[Item 6.46.]
[Item 6.47.]
[Item 6.48.]
[Item 6.49.]
[Item 6.50.]
[Item 6.51.]
[Item 6.52.]
< >
page |< < (412) of 445 > >|
424412IO. BAPT. BENED. autem noua condenſatio dico ſemper fit in crepuſculo matutino, hoc eſt in parte co
ni à Sole pulſa, in parte vero contrari a ipſius coni hoc eſt in parte crepuſculi ve-
ſpertini, contrarium accidit, quia potius aliquantulum in hac parte materia coni ra
rificatur, quia extrinſeca condenſatur, in parte vero matutina extrinſeca rarificatur;
& propterea intrinſeca conde nſatur.
QVOD RECTE ARIST. SENSERIT COELVM
caſu non eſſe productum.
Hieronymo Condrumerio.
FErunt Ariſtippum tempeſtate maris ad incognita littora delatum, cum in are-
na vidiſſet quaſdam figuras geometricas delineatas exultantem lętitia dixiſſe:
Hæc
ſunt hominum veſtigia.
Nam conſonum rationi non erat, vt huiuſmodi figuræ ca-
ſu eſſent impreſſæ:
neque etiam credendum eſt ingentem hanc ma chinam tanto or
dine conſtantem fortuitò eſſe productam, cum nulla quantumuis minima eiuſdem
particula, dummodo nitatur ordine, aliquo modo caſu effecta fuerit;
cum caſus ni-
hil producat, quod regulam & ordinem ſeruet.
Non eſt igitur producta caſu admi
randa correſpondentia, quæ eſt obiectorum cum potentijs, luminis cum oculo, ſo-
ni cum auditu, ſaporis cum guſtatu, odoris cum odoratu, qualitatum tangibilium cum
tactu.
Si diligenter deinde cuiuſlibet rei naturalis operationem conſiderabimus,
eas tanta arte conſtructas videbimus, vt cogamur fateri aliquam prudentiſſimam,
& ſagaciſſimam mentem eas formaſſe, ſi ergo quælibet mundi pars tanta cum ratione
& ordine eſt conſtructa:
quomodo fieri poterit, vt de toto ipſo mundo id in dubium
vocemus, certiſſimeque; non credamus diuiniſſimam aliquam mentem eſſe à qua exqui-
ſitiſſima huius vniuerſi harmonia, quæ ex tot tantisque; partibus, maximo ordine ni-
tentibus conficitur, non dependeat?
VARIA RESPONSA.
Nicolao Petreio.
AD ea quæ mihi ſcribis dico, quod excrementa quæ ex corpore ſano prodeunt
in ſua ipſorum qualitate ſenſibili ita ſe habent ad facultatem illius partis eiuſdem
corporis, ut eam non lędant, quemadmodum efficeret ſputum, ſi eſſet amarum, aut quod ex
cernitur naſo fętidum eſſet.
Imagineris igitur quemadmodum poſſit eſſe verum id quod idem
amicus noſter ait.
Pręterea ſi aliquid tibi in oculum inciderit, an neſcis quomodo ſtatim
affatim affluat humor, vt id foras propellat, vel abducat?
(mirabile opus naturæ.) Dic
etiam eidem non abſque myſterio naturam in tot miſerijs ſenectutem poſuiſſe, cum
ſæpiſſimè ſenex mori deſideret, ut huius vitæ calamitatibus liberetur, vnde fit, vt
cum eius aduentum ſentiat, minus affligatur.
Dicito etiam eidem, naturam non
fuiſſe tam ſolicitam de quibuſdam partibus quemadmodum eſt de toto, vnde ma-
gis rotunda, & polita poterat eſſe ſuperficies terræ, quam nunc eſt, quia natura ma
gis reſpicit totum, quam partes, & magis maiores, quam minores.
Dum tuas legerem, me continere non potui quin riſerim, id quod ſcribis te inter-
rogaſſe eum Philoſophum naturalem, vnde fit, vt ventus ſit frigidus, eumque; tibi re
ſpondiſſe, quod à remotiſſimis partibus veniat, genereturque; à vaporibus terræ frigi-
dis.
( cum ipſa ſit frigida.) Cæterum miror quod ab eo non quæſieris, vnde oriatur
frigiditas, quæ percipitur ab agitatione aeris, qui quidem à vaporibus terræ non
proſilit, nec à remotiſſimis partibus ad nos accedit.
Sed quia de eadem re me in-

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index